Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

INTER PRAECLARISSIMAS

NATIONALE SANCTUARIUM S. ELISABETH ANNAE SETON,
QUOD IN LOCO INVENITUR QUI VOCATUR EMMITSBURG,
BALTIMORENSIS ECCLESIAE, INTER BASILICAS MINORES REFERTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Inter praeclarissimas mulieres quae in America exstiterunt, procul dubio annumeratur Elisabeth Anna Seton, quae non modo virtutibus insignibusque operibus eminuit, sed quaedam induxit institute et consuetudines, quae magnum emolumentum catholico nomini attulerunt. Merito igitur ipsa ubique celebrator, at praesertim in urbe quam ibidem accolae Emmitsburg vocitant, in qua eidem templum venustum dicatur. Audiendae igitur existimavimus preces, quas fidenter admoverat Venerabilis Frater Gulielmus Henricus Keeler, Archiepiscopus Baltimorensis, qui cum suam tum suorum fidelium significans mentem poposcerat ut sanctuarium nationale Sanctae Elisabeth Annae Seton dicatum, quod antea memoravimus, titulo Basilicae Minoris honestaretur. Idcirco prorsus ea comprobantes quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum decrevit, Nostra Nos innitentes Apostolica potentate, istud ipsum sanctuarium quod supra diximus in numero catalogove inscribimus Basilicarum Minorum, universis item iuribus concessis privilegiisque additis, quae ad id genus pertinent aedificia. Mandamus dein ut Decretum «de titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX foras emissum diligenter servetur, contrariis rebus quibusvis minime obsistentibus.

His denique concessis favoribus aedes ista sacra novum splendorem posthac consequetur, unde eventurum arbitramur studiosum fervorem cunctis fidelibus, qui huius celebratae mulieris exemplis concitati eiusdem vestigia sectari contendant.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIII mensis Februarii, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.

ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status

 

© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana