Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

ISTAM IN REGIONEM

SANCTI DEMETRII TEMPLUM IN LOCO V.D. SRIJEM MITROVICA SITUM,
QUOD AD DIOECESIM DIACOVENSEM SEU BOSNENSEM ET
SIRMIENSEM PERTINET, INTER BASILICAS MINORES REFERTUR

 

Ad perpetuam ref memoriam. – Istam in regionem Christiana fides feliciter priscis iam temporibus inducta haud parum spiritale commodum ibidem civibus comportavit. Fideles nempe ipsi aedes sacras templave condiderunt, unde sacram liturgiam convenienter explicarent et pietatem simul significarent. In loco populari loquela Srijem Mitrovica appellato templum exstare scimus, quod illustris et antiqui caelicolae celebrat memoriam, sancti scilicet Demetrii diaconi et martyris, Quandoquidem autem Venerabilis Frater Cyrillus Kos, Episcopus Diacovensis seu Bosnensis et Sirmiensis efflagitavit ut templum illud de quo supra est facta mentio in catalogum Basilicarum Minorum referretur, idem quoque clero fidelibusque poscentibus, Nos scientes et volentes precibus his obveniendum existimavimus. Itaque rata habentes ea quae da hac re statuit Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, Nostra suffulti Apostolica potestate, templum quod supra memoravimus in Basilicarum Minorum numero recensemus, omnibus simul concessis iuribus et privilegiis congruentibus. Servetur dein Decretum «de titulo Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, contrariis quibusvis rebus minime officientibus.

Quemadmodum demum martyr iste christiani nominis olim reddidit clarum testimonium, fore speramus ut et fideles istic nostra quidem aetate pietatis conspicua edant documenta et fervoris studium.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Maii, anno Domini MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.

ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status

 

© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana