Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

VERE TAMQUAM

TEMPLUM CONCEPTIONI IMMACULATAE BEATAE MARIAE VIRGINIS DICATUM,
 QUOD INTRA FINES DIOECESIS RICHMONDIENSIS EXSTAT,
AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Vere tamquam fidei Catholicae angularis lapis in perantiqua communitate ecclesiali Richmondiensi eminet sublimis sacra aedes Sanctissimae Virginis Mariae sub Conceptionis Immaculatae titulo, quae non solum primis illius ecclesiae annis est in pristina sua forma aedificata, verum omnium prima ibidem Genetrici Dei dicata, dogmate eiusdem illius veritatis sollemniter pronuntiato. Praeterea suas iam tunc explebat partes, sicut etiamnum praeclaras explet, christifidelibus originis Africae promovendis colligendisque. Tot ergo eius meritis erga christianae fidei confirmationen iis in locis ac disseminationem tam diu communiter agnitis, is unus huic templo deerat decor, scilicet Basilicae Minoris, veluti laetitiae quaedam et praestantiae corona. Quapropter rem prorsus consentaneam nuper petere visus est Venerabilis Frater in Episcopatu, Valterus Franciscus Sullivan, Ordinarius dioecesis Richmondiensis, cum aedem illam hoc singulari nomine exornari apostolica Nostra potestate vellet. Neque Nos dubitantes huius petitions causas probatissimas esse fateri, perquam libenter ratum habemus id omne, quod hac in re iam Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum effecit sanxitque, et Nostram apostolicam adhibemus auctoritatem ut harum virtute Litterarum perpetuosque in annos paroeciale templum, Mariae Virginis Conceptioni Immaculatae dedicatum, sive vulgari sermone «St. Mary of the Immaculate Conception», intra Richmondiensis dicionis fines ad liturgicum gradum Basilicae Minoris evehatur et cunctis simul augeatur iuribus ac privilegiis quae sacros ad canones ceteris huius modi templis congruunt, dummodo singula ea adserventur quae Decretum «de titulo Basilicae Minoris» die X mensis Novembris anno MCMLXXXIX evulgatum servari iubet, contrariis quibusvis rebus minime ostantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Septembris, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana