IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
SIMILE EST REGNUM
VENERABILIS DEI SERVUS ADOLFUS KOLPING
IN BEATORUM CATALOGUM REFERTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum» (Mt 13, 33).
Homo totus omnesque homines, singillatim aeque ac in universum, a Deo vocantur, ut ipsius dilectionem suscipiant atque unum sint cum Christo, ad eiusdem regnum capessendum, quod, via emensa humilitatis, paupertatis crucisque, annorum decursu augescit, mundi speciem renovat et in gloria tandem manifestatur. Inter eos autem qui magnam opem Dei regno augendo contulerunt sacerdos Adolfus Kolping annumeratur, qui multum impigreque adlaboravit seque devovit, ut evangelii lumen suae aetatis in societate diffunderetur, laicorum sanctificationem atque humanum christianumque progressum praesertim artificum et operariorum provehendo quos constantes reddere voluit fidei testes et in familiae renovatione sedulos auctores, pariter ac rei politicae societatisque, ad Christi Domini mandata.
Sacerdos hic, perenni dignus grataque memoria, in oppido Kerpen natus est prope Coloniam Agrippinam, die VIII mensis Decembris, anno MDCCCXIII. Artem sutoriam exercens cum panem lucraretur, Deum se ad sacerdotium vocantem animadvertit. Quapropter necessaria studia incohavit atque, die XIII mensis Aprilis anno MDCCCXLV, presbyteralem ordinationem suscepit. Primum Elberfeldii in industria urbe sacrum ministerium exercuit, deinde Coloniae Agrippinae, Dei verbo enuntiando, christianae disciplinae tradendae, aegrotis et morientibus curandis se studiose dedens. At pro artificibus et operariis sua talenta ipse potissimum impendit. Nam sedula erga proximum caritate permotus, sollicitus de rebus opificum iustitiaque sociali, Universalem Consociationem iuvenum operariorum condidit eamque rexit et compluribus in locis diffudit, quam dicebant populari loquela Kolpingwerk. Hanc exinde per Consociationem, quaedam quoque cepit benefica consilia pro religiosa, sociali professoriaque iuvenum institutione, pro eorum auxilio iuriumque tutela. Ut quam plurimis subveniret, diurnarii quoque factitavit artem et ephemeridem condidit. De gloria Dei vere sollicitus deque animarum salute, omnem suam vitam dedit evangelio inserviendo et caritatem testificando. Ut habile esset instrumentum in Dei manibus, mentem et cor ad Christum arte direxit per precationem, Sacrorum Bibliorum meditationem, in Eucharistiam pietatem, divinae Providentiae fiduciam, veram cum Ecclesia et Romano Pontifice communionem et virtutum tandem christianarum sacerdotaliumque cotidianum exercitium. Bonis mundanis seiunctus, die IV mensis Decembris anno MDCCCLXV pie obdormivit in Domino et quod semper exoptaverat praemium aeternum est adeptus.
Sanctitatis fama, quam vivus est consecutus, post mortem etiam perrexit, idcirco Archiepiscopus Coloniensis anno MCMXXXIV beatificationis causam officiose incohavit. His rebus iure statutis peractis, die XIII mensis Maii MCMLXXXIX, Nobis coram decretum evulgatum est, quo agnitum est sacerdotem Adolfum Kolping heroum in modum virtutes theologales, cardinales iisque adnexas exercuisse. Apud Curiam interea Coloniensem celebratus erat processus canonicus, annis MCMLXXXIII-MCMLXXXVI, de mira, ut fama ferebat, sanatione, deprecationi Venerabilis Dei Servi adscribenda. Eventu suetis inquisitionibus perpenso eodemque comprobato apud Congregationem de Causis Sanctorum, die XXII mensis Ianuarii anno MCMXCI super miro decretum prodiit. Sollemnis igitur ritum beatificationis ediximus die XXVII mensis Octobris eventurum eiusdem anni, centesimo scilicet recurrente anno Litterarum Encyclicarum Leonis XIII quae sunt «Rerum Novarum».
Hodie igitur inter sacra hanc pronuntiavimus formulam:
«Nos, vota Fratris Nostri Ioachim Cardinals Meisner, Archiepiscopi Coloniensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut venerabilis Servus Dei Adolfus Kolping Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die ipsius natali, id est quarta Decembris, in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime obsistentibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Octobris, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri quarto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana