Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

GEDANI IN CLARISSIMA

PAROECIALE TEMPLUM SANCTAE BIRGITTAE, QUOD GEDANI INTRA POLONIAE
 FINES EXSTAT, AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR

 

Gedani, in clarissima quidem Poloniae urbe, probe novimus eminere magno momento historico templum paroeciale Sanctae Birgittae, quod saeviente per totum fere orbem terrarum altero bello dirutum atque annis MCMLXXI-MCMLXXIV iterum aedificatum, ab anno MCMLXXXI sedes praecipua est factum christianae actuositatis et socialis operae pro bono spirituali atque progressione civili Polonicae Nationis. Qua re, cum Venerabilis Frater Thaddaeus Gocłowski, Episcopus Gedanensis, litteris die XXV superioris mensis Septembris datis, etiam cleri populique sui nomine petiverit ut idem templum titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, peculiare dilectionis Nostrae documentum tam dilectis Gedanensibus filiis cupientes praebere, eiusdem sollertis Pastoris precibus libenter obsecundandum esse existimamus. De sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, Apostolica summa usi potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum paroeciale templum, de quo mentionem fecimus, ad Basilicae Minoris gradum dignitatemque evehimus, cum omnibus iuribus ac liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Quod faustum ac felix sit Gedanensi Praesuli eiusque universo clero ac populo, Nobis sane carissimis. Has denique Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Novembris, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana