Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

URITANUM TEMPLUM

CATHEDRALIS AEDES BEATAE MARIAE VIRGINI
IN CAELUM ASSUMPTAE DICATA ET IPSA IN DIOECESI URITANA SITA
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS ATTOLLITUR

 

Uritanum templum probe scimus ab antiquis iam temporibus repetere memoriam, quod deinceps collapsum iterum fideles studiose excitaverunt, ut divinus cultus ne ibidem intermitteretur. Complures quoque sanctorum reliquiae saeculorum decursu collectae sunt quae istius Ecclesiae significarent florem et religionem. His igitur spectatis rationibus, prompta sane voluntate postulata Venerabilis Fratris Armandi Franco exaudienda existimavimus, qui sua vota ostendens suorumque pariter fidelium efflagitavit ut templum cathedrale Beatae Mariae Virgin in caelum Assumptae dicatum idemque sua dioecesi situm in Basilicarum Minorum catalogum referretur. Quapropter ea plane agnoscentes quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum statuit, Apostolica usi Nostra potestate sacrum aedificium quod supra memoravimus inter Basilicas Minores adscribimus, omnibus item tributis privilegiis et iuribus congruentibus. Servetur deinde Decretum «de titulo Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX evulgatum, quibusvis rebus minime officientibus. Si quidem antehac hoc in loco Caelestis Mater fervide celebrabatur, in posterum tempus exoptamus Eandem ut fideles maiore animi impetu colant, unde ex hoc vivido fonte permagna beneficia exhauriant.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXI mensis Decembris, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana