Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

INTER VARIA*

IN REPUBLICA AZERBAIGIANIENSI NUNTIATURA APOSTOLICA CONDITUR.

 

Ad perpetua m rei memoriam. — Inter varia negotia supremi Nostri pastoralis officii Nobis peropportunum videtur Apostolicam Nuntiaturam in Republica Azerbaigianiensi condere, quo plenius foveantur necessitudinis rationes, quae inter hanc Apostolicam Sedem et memoratam Civitatem hoc ipso die feliciter sunt initae simulque aptius consulatur spirituali bono catholicorum fidelium illic commorantium. De communi igitur utriusque partis voto, audita Congregatione pro Ecclesiis Orientalibus, summa Nostra potestate harumque Litterarum virtute in Republica Azerbaigianiensi Nuntiaturam Apostolicam constituimus, factis omnibus iuribus, privilegiis, honoribus, praerogativis et indultis, quae huiusmodi Legationum propria sunt. Has denique Litteras, in forma Brevis maioris expeditas, nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Maii, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri decimo quarto.

 

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 4, p. 311

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana