Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

BINONDI IN FREQUENTI MANILAE

TEMPLUM PAROECIALE SANCTI LAURENTII RUIZ
QUOD BINONDI, IN MANILAE SUBURBIO EXSTAT,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Binondi, in frequenti Manilae suburbio, clarum quidem novimus exstare templum paroeciale Sancti Laurentii Ruiz, ubi a saeculo XVI pie colitur decore picta imago Beatae Mariae Virginis a Sacratissimo Rosario et in quo idem martyr baptismum suscepit atque aliquot annos officium adiutoris Fratrum Praedicatorum omni diligentia obivit. Praeterea constat ecclesiam istam centrum esse notum spiritualis vitae operumque pastoralium et caritatis. Qua re, cum Venerabilis Frater Noster Iacobus L. Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Sin, Archiepiscopus Metropolita Manilensis, litteris die IV mensis Maii hoc anno datis, etiam cleri populique sui nomine, petiverit ut idem templum titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, paternae benevolentiae signum tam dilectis Philippinis filiis cupientes praebere, eius sollertis Pastoris precibus libenter obsecundandum esse putamus. De sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, Apostolica usi potentate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum paroeciale templum, de quo mentionem fecimus, titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, us tamen servatis, quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX (Prot. n. CD 500/89) editum, servanda sunt. Quod faustum ac felix sit Manilensi Praesuli atque universis civibus Binondi, Nobis carissimis. Has denique Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Iulii, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana