Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUANTAM TANDEM

IN BIELORUSSIAE REPUBLICA APOSTOLICA CONDITUR NUNTIATURA

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Quantam tandem pacem optabilem ac prosperitatem, quanta praeterea cuiusdam progressionis socialis semina ipsi societati civili adferre consueverit amicitia publice contracta necnon adsiduus necessitudinis usus frequentatus hanc inter Sedem Apostolicam et per orbem terrarum singular Nationes, nemo profecto erit quin pridem perspexerit Nosque ipsi magic immo id in dies experimur. Quae quidem causa ipsa dignissima Nobis omnino videtur cur iam cum Bielorussiae natione arctiora coniunctionis vincula conserantur per institutionem Apostolicae Nuntiaturae, et opus dein Legati Nostri eundem apud populum. Ideo, initis feliciter talibus publicis officiorum vinculis universisque huius rei ponderatis rationibus, apostolica Nostra auctoritate harumque Litterarum Apostolicarum virtute in Bielorussia legitime constituimus Nuntiaturam Apostolicam atque condimus, cui simul omnia et singula addimus privilegia officia indulta quae sunt eius modi Legationum secundum canones sacros propria. Dum illius sedem Nuntiaturae in urbe vulgari nomine MINSK collocamus, ipsi Pontificio ibidem Legato munia et iura tribuimus quae, praeter pacta conventa cum civili commemorato Gubernio, ad illum pertinent e canonibus 362-367 Codicis Iuris Canonici. Exoptantes denique ut de hisce consiliis Nostris permagna tam rerum ecclesialium quam civilium profluant incrementa, volumus universa quae hic edixerimus et statuerimus vim suam exserere in posterum sicut in praesentia tempora, contrariis quibuslibet causis haudquaquam obstantibus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Novembris, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri decimo quinto.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana