IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
FIDELES ECCLESIALIS
BEATA MARIA VIRGO SUB TITULO «MATER DEI DE VICTORIA»PATRONA
PRINCIPALIS APUD DEUM DIOECESIS VARSAVIENSIS-PRAGENSIS CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Fideles ecclesialis communitatis Varsaviensis-Pragensis, a Nobis die XXV mensis Martii anno MCMXCII per Litteras Apostolicas «Totus Tuus Poloniae populus» constitutae, Beatam Mariam Virginem sub titulo «Mater Dei de Victoria» clara veneratione prosequuntur, atque Ea impetrante caelestium gratiarum copiam sibi exposcunt. Ipsorum praesertim animarum utilitate permotus, Venerabilis Frater Casimirus Romaniuk, Episcopus Varsaviensis-Pragensis, communia cleri populique vota excipiens, electionem Beatae Mariae Virginis in Patronam principalem apud Deum dioecesis suae rite peregit, deindeque petivit ut huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur. Nos vero enixis huius Venerabilis Fratris precibus libentissimo animo obsecundantes, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, facultatibus a Nobis factis, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem sub titulo «Mater Dei de Victoria» Patronam principalem apud Deum dioecesis Varsaviensis-Pragensis confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in Normis de Patronis constituendis indicantur (AAS, vol. LXV, 1973, 276-279). Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Octobris, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana