IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
INFIRMUS FUI
VENERABILI SERVAE DEI MARIAE A SANCTO IOSEPH ALVARADO CARDOSO
HONORES BEATORUM TRIBUUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Infirmus fui et visitastis me... Amen, dico vobis. Quandiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Mt 25, 36 et 40).
Haud dubie Maria a Sancto Ioseph (in saeculo Laura Alvarado Cardoso) moriens a Sponso suo divino, cui totam vitam servivit in puellis orbatis parentibus, in senibus, in derelictis, haec audivit verba consolatoria, quae eius fidem atque amorem erga Deum et proximum remunerabantur.
Quattuor fratrum primogenita in vico Choroní, ad Venetiolanam Civitatem Araguensem pertinente, orta est die XXV mensis Aprilis anno MDCCCLXXV a familia humili quidem, sed multa religione praedita. Puera erat cum parentes Maracaiium migraverunt, ubi in studia incubuit puellarum id temporis propria, dum simul domi a matre atque ab avia aegrotos discebat visitare et pauperes adiuvare.
A iuventute propensa ad pietatem et contemplationem, ardenter se Domino consecrare cupiebat in conventu clausurae obnoxio. Quoniam vero varias ob circumstantias propositum hoc non potuit ad effectum adducere, confessario consentiente die VIII mensis Decembris anno MDCCCXCIII septem et decem annos nata votum sumpsit virginitatis perpetuae. Deinceps eius diei itemque baptismi anniversariam memoriam die uno recessus spiritalis celebravit. Exinde nihil aliud cupivit, nisi sancta fieri: «Volo sancta esse, sed vera sancta. Mi Iesu, unicum optatum meum tu es, et solus tu».
Parochi sui Vincentii López Aveledo hortatui respondens curandis aegrotis se dedidit in parvo valetudinario ab illo sedulo sacerdote aperto ad excipiendos pestilentia correptos, quae in urbe furebat.
Coetus amicarum voluntariarum fautrix erat, quae tamquam «Samaritanae» cognoscebantur.
Sed cordi eius non satis erant aegri valetudinarii. De puellis orbis cogitabat, de senibus, de pauperibus derelictis, et institutum condere exoptabat ut omnes exciperet. Puellis amicis «Samaritanis» fidebat, paratis ad eam in difficili opere sequendam. Permissu Ioannis Castro, vicarii generalis Caracensis, Serva Dei et coetus amicarum habitu Augustinianum induerunt et Institutum condiderunt, quod postea appellatum est «Agustinas Recoletas del Corazón de Jesús». Idem vicarius generalis Lauram nominavit antistitam Instituti, quod munus usque ad annum MCMLX sustinuit.
Die XXII mensis Ianuarii anno MCMII Laura suum votum virginitatis confirmavit et die XIII mensis Septembris anni insequentis vota nuncupavit perpetua paupertatis, oboedientiae et castitatis, vocata ex eo die Maria a Sancto Ioseph.
Anno MCMV Maracaii primam domum aperuit pro puellis orbatis, cui aliae celeriter adiunctae sunt. Sicut sancta Teresia a Iesu est peregrine Dei facta ut quolibet ad debiliores ferret amorem et suae caritatis risum Mulier indefatigabilis sollicita eo accurrebat, ubicumque opus erat domo pro senibus vel puellulis orbis. Per longam suam vitam plus triginta domus aperuit receptioni destinatas in variis urbibus et vicis Nationis. Filiis dicere solita erat: «Quos omnes reiciunt, ii nostri sunt; quos nemo vult, ii sunt nostri».
Curae de pauperibus non eam impedierunt quominus orationi se dederet. Sicut mulieres sanctae mirabiliter coniunxit actionem cum contemplatione, laborem cum precatione.
Eucharistiae amans multum insumebat tempus ante tabernaculum intime cum Iesu colloquens. Ex his altae contemplationis horis vim hauriebat, quam postea in debiliorum servitium suppeditabat.
Item propter amorem Eucharistiae hostias conficiendas suscepit paroeciae Maracaiensi aliisque paroeciis finitimis necessarias, filias adhortans ut hoc servitium gratuito continuarent.
Anno MCMLX in suo antistitae generalis munere substituta secessit in domum Maracaiensem puellarum orbarum, extremosque vitae annos in curandis puellulis consumpsit, in operis humilioribus inque deprecatione.
Longum post morbum, postridie Calendas Apriles anno MCMLXVII filiis eius cantum in honorem Virginis Mariae pro eius voluntate concinentibus, placide in Domino obdormivit.
Morte cognita, multa milia fidelium ex omnibus Venetiolae regionibus convenerunt. Urbs Maracaium diem civitati luctuosum decrevit et per exsequias aeroplanorum turma urbem supervolitavit rosarum folia deiciens super multitudinem.
In infimo altari sacelli Domus Orphanarum Maracaiensium sepulta est eiusque sepulcrum multi peregrinantes venerati sunt, praesertim post innumerabiles gratias eius precibus concessas.
Mater Maria a Sancto Ioseph, quae longam vitam curae condonavit grandium natu ac puerorum egentium in quibus Christum videbat, nuntium nobis reliquit in perpetuum praesens, nempe pauperiores, derelictos, debiliores eodem amore esse accipiendos, quo eosdem Christus accipiebat.
Inita canonizationis Causa anno MCMLXXXIII iisque peractis, quae ius statuit, die VII mensis Martii anno MCMXCII est coram Nobis promulgatum decretum super heroicitate virtutum.
Annis MCMLXXXIII-MCMLXXXVI instructus est Maracaii processus de miro eventu anno MCMLXXXIII patrato et precibus ascripto Venerabilis Servae Dei.
Casu inspecto et disceptato a medicis atque a theologis Congregationis de Causis Sanctorum, qui uno ore affirmantem sententiam enuntiaverunt, die XIII mensis Decembris anno MCMXCIII coram Nobis praesentibus est decretum super miro promulgatum. Decrevimus igitur ut beatificationis ritus Romae celebraretur die VII mensis Maii anno MCMXCIIII.
Hodie igitur in foro ad Vaticanam Sancti Petri Apostoli Basilicam vergente inter Missae sollemnia hanc ediximus formulam: «Nos, vota Fratrum nostrorum Ioannis Cardinalis Canestri, Archiepiscopi emeriti Ianuensis et Administratoris Apostolici eiusdem metropolitanae sedis, Iosephi Vincentii Henríquez Andueza, Episcopi Maracayensis, Francisci Iosephi Mariae Wiertz Episcopi Ruremundensis, Brunonis Tommasi, Archiepiscopi Lucensis, et Ioannis Cardinalis Saldarini, Archiepiscopi Taurinensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Augustinus Roscelli, Maria a Sancto Ioseph Alvarado Cardozo, Maria Helena Stollenwerk, Maria Dominica Brun Barbantini et Iosephina Gabriela Bonino Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Augustini Roscelli die septima Maii; Mariae a Sancto Ioseph Alvarado Cardoso die secunda Aprilis; Mariae Helenae Stollchwerk die vicesima octava Novembris; Mariae Dominicae Brun Barbantini die vicesima secunda Maii; et Iosephinae Gabrielae Bonino die octava Februarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Quae vero decrevimus volumus firma esse ac rata in perpetuum, rebus contrariis minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die septimo mensis Maii, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana