IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
OMNIBUS MANIFESTUM
IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS, QUAE SUB TITULO
«NUESTRA SEÑORA DE MONSERRATE» IN SACRARIO EIUSDEM
NOMINIS PIE COLITUR, PRETIOSO DIADEMATE REDIMITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Omnibus manifestum est a primordiis evangelizationis Americae Beatam Virginem Mariam vehementer ibi auxiliari, qua de causa a populo fideli prolixe colitur. Inter antiquiores Dei Genetricis aedes enitescit sacrarium v.d. «Nuestra Señora de Monserrate», dioecesis Maiaguezensis Patronae, quod etiam totius Portus Divitis Nationis est sanctuarium universosque Portudivitenses iam a saeculis circa dilectam Matrem et Dominam congregat.
Igitur, petente Excellentissimo Domino Ulixe Aurelio Casiano Vargas, Episcopo Maiaguezensi, qui litteris die XXVIII mensis Aprilis hoc anno datis communia vota cleri et Christifidelium expromit, concedimus libentes ut pulchra multisque gratiis praeclara imago Beatae Mariae Virginis, quae sub titulo «Nuestra Señora de Monserrate» in sacrario eiusdem nominis pie colitur, Nostro nomine et auctoritate pretioso diademate redimiri possit. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Iulii, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana