Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

HOC ANNO

TEMPLUM SANCTO PATRICIO EPISCOPO DICATUM,
QUOD INTRA FINES ARCHIDIOECESIS PERTHENSIS EXSTAT,
AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Hoc anno, dum primum recolitur expletum saeculum ex quo archidioecesis Perthensis Missionariis Oblatis B.M.V. Immaculatae fuit concredita, Nostra convertitur cogitatio ad paroeciale templum Sancto Patricio episcopo dicatum, iisdem Missionariis commissum et in loco vulgo dicto Fremantle intra memoratae archidioecesis fines situm. Hoc enim templum, inde ab anno quo conditum est usque ad hodiernum diem quasi singularis exstat scaturigo, unde innumeri christifideles per hanc saecularem fere periodum caeleste quoddam robur hauriunt ad sese spiritualiter renovandos suamque fidem firmandam. Ut igitur locus ille rite extolleretur ac quasi corona dignitatis eidem adderetur, unde in posterum tempus efficacius accenderetur christifidelium pietas inibi maiorque perciperetur fructuum spiritualium proventus, Venerabilis Frater Barrius Iacobus Hickey, Archiepiscopus Perthensis, preces et vota cleri populique sui excipiens, provido nimirum consilio ab hac flagitavit Sede Apostolica ut memoratum templum pleno iure eveheretur ad Basilicae Minoris gradum. Quapropter, cum eam rem Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum perpenderit, Nos, eiusdem Congregationis sententiam ratam facientes ac spirituali christifidelium bono prospicientes, ex potestate Nostra Apostolica per has Litteras perpetuumque in modum dilaudatum paroeciale templum Sancto Patricio episcopo dicatum ad gradum Basilicae Minoris evehimus eique iura et privilegia addimus, quae sacros ad canones eiusdem Basilicae ordinis sunt propria. Eodem tamen praecipimus tempore ut accurate ea universa adserventur quae Decretum «de titulo Basilicae Minoris» anno MCMLXXXIX die IX mensis Novembris in lucem editum statuit. Has Litteras Nostras nunc et in posterum religiose omnino exerceri volumus suosque etiam sortiri effectus, quibuslibet minime contrariis rebus obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Iulii, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana