Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PROGREDIENTIBUS QUIDEM

BEATAE MARIAE VIRGINIS «DE GUADALUPE» IMAGO,
QUAE PAROECIALI IN TEMPLO URBIS «PUERTO DE MANZANILLO»
ASSERVATUR, NOMINE ET AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS CORONATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Progredientibus quidem temporibus omnium ordinum fideles ad Virginem Mariam fidenti animo decurrerunt, pro comperto habentes superna se beneficia indulgenter accepturos. Nos vero hanc pietatem cupimus augeri et proferri, ideoque occurrendum censuimus postulatis Venerabilis Fratris Gilberti Valbuena Sánchez, Episcopi Colimensis, qui poposcit, ut Clara imago Beatae Mariae Virginis «de Guadalupe», in paroeciali templo eiusdem tituli in urbe Manzanillo servata, nomine auctoritateque Nostra pretioso diademate coronaretur. Itaque, probatis iis quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum statuit, potestatis Nostrae usi plenitudine, concedimus ut Beatae Mariae Virginis imago quam supra memoravimus pretioso diademate nomine Nostraque potestate redimiri possit, ob oculos videlicet sacrae liturgiae habitis praescriptis.

Ceterum omnes noverunt apud Mexicanas gentes sub hoc vocabulo ardenti sane animo coli Virginem Mariam. Quapropter ultro cohortamur, ut huius loci fideles, patrum sectantes exempla, Virginis imagine eximiis honoribus elata, ad maiorem in caelestem Matrem pietatem concitentur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV, mensis Septembris anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana