IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
CHRISTIFIDELES ARCHIDIOECESIS
BEATA MARIA VIRGO TITULO «NOSSA SENHORA DA GLÓRIA»
INVOCATA, PATRONA APUD DEUM SIVE ARCHIDIOECESIS MARINGAËNSIS
SIVE IPSIUS CIVITATIS CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Christifideles archidioecesis Maringaënsis in Brasilia ac praesertim incolae eiusdem urbis singulari veneratione colunt Deiparam Virginem titulo «Nossa Senhora da Glória» invocatam, cuius in honorem dicatum est cathedrale templum Basilicae Minoris gradu et dignitate honestatum. Qua re ductus, Venerabilis Frater Iacobus Aloisius Coelho, Archiepiscopus Metropolita Maringaensis, communia excipiens vota, electionem Beatae Mariae Virginis memorato titulo invocatae in Patronam apud Deum sive suae archidioecesis sive ipsius civitatis rite probavit atque, litteris die XVIII mensis Octobris superiore anno datis, petivit ut huiusmodi electio et approbatio secundum Normas de Patronis constituendis et ad Normam Instructionis «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, ab hac Apostolica Sede confirmarentur. Nos vero cupientes tam sollertis Pastoris preces audire itemque dilectis filiis istius catholicae communitatis praecipuum benevolentiae Nostrae documentum praebere, cum constet has electionem et approbationem ad iuris praescriptum peractas esse, ratis plane habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, summa Apostolica potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem titulo «Nossa Senhora da Glória» invocatam Patronam apud Deum sive archidioecesis Maringaënsis sive ipsius civitatis confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis privilegiis secundum rubricas consequentibus. Denique volumus has Litteras religiose servari suosque effectus nunc et in posterum obtinere, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis Ianuarii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana