Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

FIDELES PRAELATURAE

BEATA MARIA VIRGO SUB TITULO «AUXILIUM CHRISTIANORUM»
PATRONA APUD DEUM PRAELATURAE MIXEPOLITANAE CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Fideles Praelaturae Mixepolitanae Beatam Mariam Virginem sub titulo «Auxilium Christianorum», quae Materna sua caritate de omnibus fratribus Filii sui peregrinantibus curam agit mira veneratione amplectuntur. Ipsorum spiritale bonum prae oculis habens Venerabilis Frater Braulio Sánchez Fuentes, Episcopus Praelatus Mixepolitanus, communia etiam vota excipiens, Beatam Mariam Virginem Patronam apud Deum praelaturae suae elegit, atque petivit ut huiusmodi electio ab Apostolica Sede confirmaretur. Nos quidem enixis huius Venerabilis Fratris precibus libentissimo animo obsecundantes, comprobatis iis quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, facultatibus a Nobis factis, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem sub titulo «Auxilium Christianorum» Patronam apud Deum Praelaturae Mixepolitanae confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae Normis de Patronis constituendis nec non Instructione «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, indicantur. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis lanuarii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana