IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
IN HOC NOVIMUS
VENERABILI SERVO DEI MODESTINO A IESU ET MARIA
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «In hoc novimus caritatem, quoniam ille pro nobis animam suam posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere» (1 Io 3, 16). Ea caritate, quam Christus ostendit in Cruce, iugiter inflammatum est ministerium caritatis Venerabilis Servi Dei Modestini a Iesu et Maria, presbyteri ex Ordine Fratrum Minorum, qui peculiare divinae misericordiae testimonium reddidit et primo praeteriti saeculi labente dimidio apud regions Italiae Australis spei artifex exstitit.
Servus Dei Frattae Maioris, in provincia Neapolitana et dioecesi Aversana, die V mensis Septembris anno MDCCCII primam vidit lucem. Eius parentes Nicolaus Mazzarella et Teresia Esposito, quamvis humiles artifices cannabes conficientes, tamen sapientes filiorum suorum fuerunt institutores. Sequenti die post natalem ille sacro ablutus est fonte in paroecia sancti Sosii Levitae et Martyris et nomen Dominicum suscepit. Ferventi ductus impulsu ad sacras celebrationes participandas, inde a tenera aetate apud templum paroeciale munus serviendi ad altare exercuit, omnes modestia et pietate aedificans. Dein divini Magistri vocationem exaudiens, consilium cepit se bono fratrum vovendi in sacerdotali ministerio. Hac de causa, alumnus apud Seminarium dioecesanum Aversanum aliquot per annos studiis se dedit. Subinde forma vitae evangelicae Francisci Asisinatis allectus, anno MDCCCXXII inter Fratres Minores exceptus est apud religiosam provinciam Neapolitanam, nomine assumpto fratre Modestino a Iesu et Maria.
Die XXII mensis Decembris anno MDCCCXXVII presbyteratus ordine insignitus ab Exc.mo D.no Xaverio Durini, Episcopo Aversano, caritatem Boni Pastoris sibi imitandam proposuit, difficultates ferens et incommoda suae gentis. Tota eius vita constans exstitit deditio amoris in fratrum beneficium.
Caritate quidem, humilitate ac dulcedine praeditus, promptum iugiter se praebuit ad excipiendos et benevolenter exaudiendos omnes, quin umquam aliquis derelinqueretur, verbis solacii et opportunis subsidiis omnes prosequens. Per assiduam celebrationem Sacramenti Reconciliationis, cor Patris et investigabile divinae misericordiae mysterium hominibus aperuit. Singulari pietate cultum promovit Beatae Mariae Virginis sub titulo Matris Boni Consilii cuius simulacrum ad infirmos ferebat, ad pauperes adque in carcere detentos, ubicumque opus esset solacium afferre vel vulneribus mederi. Praecipuam adhibuit curam sacerdotalem et pastoralem erga parturientes, quas ad excipiendum et exercendum maternitatis donum secundum praecepta christiana hortabatur.
Caritas eius maxime resplenduit quodam die, cum non haesitaverit quin vitae periculo se offerret dum adiumentum fratribus gravi pestilentia cholerae morbi correptis praestaret. Eorum sortem usque ad extremum participavit, ita ut Neapoli die XXIV mensis Iulii anno MDCCCLIV caritatis victima corrueret.
Servus Dei Modestinus omnimoda promptitudine fide referta praecelluit; in Franciscali laetitia paupertatem vixit, quae eum cuilibet humano dolori perquam vicinum reddidit, infimos flagranti prosecutus est dilectione; speciali cultu Deiparam Virginem auxit, ita omnibus usque se exhibuit uti signum novae spei et credibilis testis Evangelii caritatis, ex quo quaelibet profluit authentica humana et socialis renovatio. Fama sanctitatis qua Servus Dei adhuc vivens gavisus est, post mortem magnopere crevit, ratione habita illius exempli caritatis, quae eius vitam pro fratribus insumptam semper obsignavit. Ita die XX mensis Decembris anno MDCCCLXX, populi Neapolitani vota explens, Em.mus Dnus Xystus S.R.E. Cardinalis Riario Sforza, Archiepiscopus Neapolitanus, pervestigationem ordinariam dioecesanam super vita et virtutibus Servi Dei incohavit. Diuturnum et haud facile iter die IX mensis Iunii anno MCMLXXXIII est feliciter confectum, dum Nobis coram decretum prodiit super virtutibus heroum in modum ab ipso Servo Dei exercitis. Dein, quadam sanatione, Venerabilis Servi Dei intercession adscripta, accurate perpensa et felici quidem cum exitu, die XXIII mensis Decembris anno MCMXCIII decretum super miro evulgatum est. Quapropter statuimus ut beatificationis ritus Romae ageretur die XXIX mensis Ianuarii anno MCMXCV.
Hodie idcirco in Patriarchali Basilica Vaticana, intra Missarum sollemnia, formulam hanc protulimus:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Sergii Obeso Rivera, Archiepiscopi Ialapensis, Michaëlis Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, Eliae Yanes Alvarez, Archiepiscopi Caesaraugustani, et Angeli Cella, Episcopi Frusinatensis Verulani-Ferentini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Raphaël Guizar Valencia, Modestinus a Iesu et Maria, Genovefa Torres Morales et Grimoaldus a Purificatione Santamaria Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Raphaëlis Guizar Valencia die vicesima quarta mensis Octobris; Modestini a Iesu et Maria die vicesima quarta mensis Iulii; Genovefae Torres Morales die quarta mensis Ianuarii; et Grimoaldi a Purificatione Santamaria die decima octava mensis Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Haec vero quae Nos hodie statuimus firma usquequaque nunc esse volumus ac valida in posterum fore iubemus, contrariis quibuslibet rebus minime officientibus dum permagna nimirum cum fiducia ac certa exspectatione futurum confidimus ut Beatus idem Modestinus longe late in exemplum Ecclesiae filiis praefulgens illum religionis usum ac morum integritatem illam renovet quibus adeo his diebus universa Catholica communitas egere videtur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Ianuarii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana