Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SPECIALIS VOCATIO

VENERABILI SERVO DEI IOSEPHO VAZ
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Specialis vocatio missionarii «demonstratur in toto studio de evangelizationis ministerio: est enim studium quod integram complectitur personam universamque missionarii ipsius vitam, cum ab eo donationem flagitet virium temporisque sine limite». Quae in Nostris scripsimus Litteris Encyclicis Redemptoris missio (AAS LXXXIII [1991], 313) effecta sunt etiam in vita Venerabilis Servi Dei Iosephi Vaz, «apostoli Taprobanae» (Sri Lanka), sacerdotis Oratorii Sancti Philippi Neri, qui unus ex insignissimis fuit Ecclesiae missionariis.

Goae natus, in India, die XXI mensis Aprilis anno MDCLI, ordinatus est sacerdos anno MDCLXXVI. Cum audivisset condicionem religiosam parvae communitatis catholicae in Taprobana (Sri Lanka), astrictum se sensit illi subvenire. Ecclesia catholica in Taprobana orta erat inter Lusitanorum illius insulae occupationem, sed anno MDCXXXVII Neerlandienses his profligatis, acerbam inceperunt contra nascentem Ecclesiam persecutionem: presbyteri sunt in suo ministerio impediti, ecclesiae destructae, conversiones coactae ad Calvini doctrinam. Servus Dei quoquo modo nisus est ad Taprobanam se conferre, sed interim Oratorium Sancti Philippi Neri condidit in India. Anno MDCLXXXVII Jaffnam ingredi potuit servi veste indutus. Cum catholicis dispersis congrediens Ecclesiam coepit constituere. Pedibus insulam est emensus longe lateque Sacramenta ministrans, communitates catholicas condens, praedicans, quamvis ab auctoritatibus agitaretur. Aliquot annos egit in custodia, sed exceptus est in regno Candii; Consociationem catechistarum laicorum instituit; catechismum conscripsit loci sermonibus; formam generum conatus est demoliri, ex India sacerdotes Oratorianos invexit, catholicis localibus officium nummarium et administrativum concredidit in eorum ecclesiis, bonam consuetudinem coluit cum Buddhistis et Mahometanis. Propter suum amorem erga Ecclesiam et incolarum Taprobanensium respectum Servus Dei Iosephus Vaz statuerat ad eos gratiam sacramentorum ferre, neglectis persecutionibus, iniuriis, fame, inclusione in custodiam. Per magnam Candii variolae pestilentiam anno MDCXCVII aegrotos curavit, morientibus adfuit, mortuos sepelivit. Magna humilitate munus episcopi recusavit. Eius fides et fortitudo per XXIV annos apostolatus in Taprobana eminuerunt, unde iure appellatus est «Apostolus Taprobanensis». Initio vitae suae sacerdotalis sibi proposuerat ut tamquam servus Mariae viveret, et sub eius tutela laboravit donee morbo consumptus Candii mortuus est die XVI mensis Ianuarii, anno MDCCXI.

Duobus post eius mortem annis inita est beatificationis Causa, quam Oratoriani perrexerunt (annis MDCCXXX-MDCCXXXVIII); sed aliae persecutiones adversus Ecclesiam (anno MDCCXXXXV) et politicae eversiones eandem retardaverunt. Iis quae iure statuuntur rite peractis, coram Nobis die XIII mensis Maii anno MCMLXXXIX decretum promulgatum est super virtutibus heroicis. Interea in India mirum factum erat deprecationi ascriptum Venerabilis Servi Dei. Apud curiam Goanam anno MCMXCI instructa est canonica inquisitio. Casu favente cum exitu permisso Congregationi de Causis Sanctorum, in conspectu Nostro die VI mensis Maii anno MCMXCIII promulgatus est decretum super miraculo.

Quamobrem decrevimus ut beatificationis ritus fieret die XXI mensis Ianuarii anno MCMXCV per Nostram pastoralem visitationem in Taprobana.

Hodie igitur, inter Missae sollemnia, multis circumstantibus Christifidelibus, hanc pronuntiavimus formulam:

Acceding to the request of our brothers Joseph Vianney Fernando, Bishop of Kandy, and Raul Nicolau Gonsalves, Archbishop of Goa, of many other Brothers in the episcopate, and of many of the faithful, and after consultation with the Congregation for the Causes of Saints, by our Apostolic Authority we declare that the Venerable Servant of God, Joseph Vaz, shall hereafter be invoked as Blessed, and that his feast shall be celebrated every year on the 16th day of January, the date of his birth to eternal life, in the places and according to the norms established by Church Law.

In the name of the Father and of the Son and of the Holy Spirit.

Spectabilis hic caeles claras dedit pietatis operumque bonorum testificationes, qui ubicumque terrarum tanquam fulgens sidus habetur, unde catholica fides usque proferatur et quam plurimos homines attingat, cum Salvatoris salus et Evangelii beneficia cunctis gentibus largiter destinentur.

Haec vero quae decrevimus et fecimus firma omnino esse volumus atque rata quibuslibet minime rebus contrariis obstantibus.

Datum in Taprobana, sub anulo Piscatoris, die primo et vicesimo mensis Ianuarii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana