IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
SACRA ILLA
IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS SUB TITULO «SANCTISSIMI ROSARII»,
PIE SERVATA IN ECCLESIA LOCO VULGO DICTO UBANON
IN DIOECESI CALBAYOGANA, PRETIOSO DIADEMATE REDIMIRI
SINITUR «NOMINE ET AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS»
Ad perpetuam rei memoriam. – Sacra illa aedes quae loco vulgo dicto Ubanon in dioecesi Calbayogana exstat, gratiosam imaginem Beatae Mariae Virginis sub titulo «Sanctissimi Rosarii» servat, quam Christifideles pie colunt caelestium gratiarum copiam sibi suisque a Deo exposcentes. Nos igitur libenti animo obsecundare volumus precibus Venerabilis Fratris Maximini T. Cruz, Episcopi Calbayogani, atque comprobata sententia Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, Apostolica Nostra potestate eidem Praesuli partes committimus ut imagini illi, Nostro nomine et auctoritate, pretiosam imponat coronam, iuxta probatum liturgicum ritum. Confidimus sane Nos fore ut fideles istius ecclesialis communitatis ad Beatam Virginem Mariam colendam magis magisque incitentur.
Contrariis quibusvis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die septimo mensis Februarii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana