Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

IN DOLOROSAE

IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS DOLOROSAE QUAE IN ECCLESIA
OPPIDI V.D. SKULSK COLITUR, PRETIOSO DIADEMATE
REDIMITUR «NOMINE ET AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS»

 

Ad perpetuam rei memoriam. – In dolorosae Christi Matris vitam «permultae et vehementes passiones confluxerunt in talem nexum et colligationem, ut non solum fidem eius inconcussam comprobarent, verum etiam ad redemptionem omnium conferrent» (Salvifici doloris, 25). Quapropter Ecclesia per saeculorum decursum in rerum angustiis et difficultatibus Dei Genetricis auxilium iugiter invocavit eiusque virtutum contemplatione fidem suam confirmavit.

Cum igitur Venerabilis Frater Bronislaus Dembowski, Episcopus Vladislaviensis, litteris die II mensis Februarii datis, communia vota cleri et christifidelium excipiens, postulaverit ut Nostro nomine et auctoritate pretioso diademate redimiri posset pulchra imago Sanctissimae Mariae Virginis Matris Dolorosae quae in ecclesia paroeciali oppidi v.d. Skulsk religiose colitur, Nos huiusmodi piae petitioni libenti animo obsecundare volumus.

Ratis igitur habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, petenti Praesuli concedimus ut supra dictae imagini Nostro nomine et auctoritate sollemni modo pretiosam imponat coronam, firma spe ducti fore ut apud populum Marialis cultus fides vitaque christiana maiorem incrementum deducant. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Martii, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana