IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
PROBE NOVIMUS
IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS «MATRIS ADORANTIS»,
QUAE IN CATHEDRALI TEMPLO METROPOLITANAE
SEDIS VRATISLAVIENSIS PIE COLITUR, PRETIOSO DIADEMATE
REDIMIRI SINITUR «NOMINE ET AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS»
Ad perpetuam rei memoriam. – Probe novimus Christifideles Vratislaviae civitatis totiusque archidioecesis singulari pietate colere imaginem beatae Mariae Virginis «Matris Adorantis», quae in eiusdem Ecclesiae cathedrali templo, Sancto Ioanni Baptistae dicato, pie servatur quaeque, uti potior fert opinio, dono tradita fuit a Summo Pontifice Clemente XI Alexandro Sobieski, filio Ioannis III, Poloniae regis, gratam in memoriam augusti genitoris, qui anno MDCLXXXIII urbem Vindobonam a gravissima Turcarum incursione liberavit. Qua re, cum Venerabilis Frater Noster Henricus Romanus S.R.E. Cardinalis Gulbinowicz, Archiepiscopus Metropolita Vratislaviensis, litteris die X mensis Februarii hoc anno datis, communia cleri populique vota excipiens, petiverit ut imago, quam diximus, Nostro nomine et auctoritate pretioso diademate posset redimiri, Nos, paternae benevolentiae signum istis dilectis Polonicis filiis cupientes praebere, eius sollertis Pastoris precibus perquam libenter obsecundandum esse putamus. Ratis igitur plane habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, summa Apostolica potestate concedimus ut gratiosa imago beatae Mariae Virginis memorato titulo invocatae Nostro nomine et auctoritate pretioso diademate possit coronari secundum probatum liturgicum ritum. Quod faustum sit auspicium pro felici exitu Eucharistici Internationalis Conventus, qui proximo anno in ista Nobis carissima metropolitana Sede celebrabitur pariterque Vratislavienses incitet fideles ad magis magisque colendam praecelsam Genetricem Dei, caelestis Patris, Cuius sapienti ac providentissimo consilio universa gubernantur et in Quo omnia possumus (cf. Philp. 4,13).
Volumus ut has Litterae religiose serventur suosque effectus nunc et in posterum legitime consequantur, contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Martii, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana