Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

INTER ANTIQUAS

ECCLESIA PAROECIALIS SANCTI SEPULCHRI,
QUAE IN URBE «MIECHÓW» INTRA FINES DIOECESIS KIELCENSIS EXSTAT,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Inter antiquas et illustres sacras aedes Poloniae, dilectae Nostrae Patriae, singulari refulget decore ecclesia paroecialis Sancti Sepulchri exstans in urbe «Miechów» intra fines Kielcensis dioecesis. Quod quidem templum, historia, artis operibus et reliquiis insignibus dives, notum quoque est Sanctuarium. Illuc enim hodie, sicut olim equites Polonici ac pii peregrinatores mediae praesertim aetatis, fideles accedunt veneraturi claram imaginem sculptam Iesu Christi cruci affixi et mirum sacellum eadem forma aedificatum qua Hierosolymitanum Redemptoris Sepulchrum. Quibus de rebus, cum Venerabilis Frater Casimirus Ryczan, Episcopus Kielcensis, litteris sive die XXII mensis Octobris anno MCMXCIV sive die XIV mensis Februarii hoc anno datis, etiam cleri populique sui nomine petiverit ut templum idem titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, beati Petri Successores, Qui potissimum cum fungebamur munere Archiepiscopi Metropolitae Cracoviensis in memorata sacra cede pluries precati sumus, tam sollertis Pastoris postulationi perquam libenter obsecundandum esse putamus. Ratis igitur plane habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, summa Apostolica potestate, harum Litterarum virtute perpetumque in modum ecclesiam, quam diximus, ad Basilicae Minoris gradum dignitatemque evehimus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae templis hoc nomine exornatis rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Quod faustum ac felix sit isti florenti et Nobis carissimae paroeciali communitati, in qua usque ad annum MDCCCXIX permansit sedes generalis Canonicorum Regularium Custodum Sanctissimi Sepulchri Hierosolymitani, et cuius est cotidie praecipua memoria Christi passionem celebrare, Qui per Sanctam Crucem Suam redemit mundum. Has denique Litteras nunc et in posterum ratan esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Aprilis, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana