IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
QUIDQUID AGIS
VENERABILI DEI SERVAE MARIAE ANTONIAE BANDRÉS ELÓSEGUI,
FILIAE IESU, BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Quidquid agis, ad extremum perage illud». Fuit Maria Antonia animosas inter Iesu adseclas. Id quod fuit «magis» elegit atque ad caritatis advenit plenitudinem. Amorem veluti donationem intellexit nec suam profundere dubitavit vitam pro iis quibus eodem amore fuit magis opus. Annos viginti et unum dumtaxat nata e vita excessit. Numquam revocavit ullum consilium et metam ipsam signavit sua universalis cuiusdam deditionis voluntate. Dei amor in immensum auxit eius amorem ipsaque totum vicissim donavit. In acerba ac difficili donatione sese tradidit, quam tamen semper iungebat cum sereno risu tacitaque acceptione. Virtutes communibus in vitae adiunctis singulariter exercuit. «Solita et communia enitar insolito et insigni more peragere».
Tolosae in Hispania, et quidem in provincia Guipuzcoa dicta, nata est fratrum sororumque quindecim secunda, die VI mensis Martii anno MDCCCXCVIII ex parentibus Raimundo Bandrés ac Teresia Elósegui ac duobus post diebus sacro fonte expiata. Quartum dein agens annum sacrum percepit chrisma et undecimum Eucharistiam. Iam ab ineunte pueritia suis eminebat virtutibus necnon vitae spiritalis altitudine, quae rarior quidem contingit aetate, tum etiam apostolico studio et animi demissione, caritate in Iesum eiusque Matrem, quam tot parvis comprobabat actibus, oboeditione et sese offerendi cupiditate. Pauperum vehementer atque egenorum causam defendebat industriamque evangelizationis operisque socialis in suburbiis Tolosae factitabat, praesertim inter operarias, id quod illis rarius eveniebat temporibus. Congregationem Filiarum a Iesu die VIII mensis Decembris anno MCMXV intravit septendecim annos nata. Novicia inibi scripsit: «Sanctissima evadere concupisco meque hac in Congregatione sanctam reddere ad quam destinavit me Christus». Pridie Kalendas Iunias anno MCMXVIII religiosa nuncupavit vota. «Cum Iesu cruci adfixa vivere volo ipsa per vota sancta...» paucis scripserat ante diebus. Quae vicissim vivendi ratio adfirmare nos de ea sinit quod dicitur: «Consummata in brevi explevit tempora multa» (cfr Sap 4, 13). Habebat illa Iesum in primis immolationis exemplar pro hominum salute aeterna. Interioris impulsus sectata vim, Deo obtulit suam vitam, ut Antonius patruus baptismatisque patrinus meliorem converteretur ad frugem. Hoc magni sane animi donum visus est accipere Deus. Progrediente enim sua aegrotatione usque vivebat ferme perpetuo in desolationis spiritalis statu suaeque sorori Nataliae etiam paulo ante obitum est professa:
«Omnia mihi aspera fuerunt et gelida et difficilia neque concessit mihi Iesus delicias suas; verum plenissima iam ego sum pacis atque consolationis; adstare mihi Virginem Mariam sentio meque Iesum diligere quem et ego diligam». Fuit mors ipsius, quae in novitiatu Salmanticae die XXVII mensis Aprilis intercessit anno MCMXIX, hilare eius carmen. Sanctimoniae fama, quae iam vivam comitabatur, crescebat aegritudinis ipsius tempore ac post mortem. Apud curiam Salmantinam canonizations suscepta est causa anno MCMLXII. Omnibus deinde ad canonum normam impletis, die septimo mensis Aprilis anno MCMXCV hanc Servam Dei pronuntiavimus virtutes theologales cardinales iisque coniunctas heroum in modum exercuisse. Pridie Kalendas Maias anno MCMXCVI decretum prodiit super miraculo quod contigisse dicitur apud Pizarram, Malagae, anno MCMLXI atque deprecationi eiusdem Beatae recte adscribitur. Quapropter statuimus ut beatificationis ritus proximo die duodecimo mensis Maii una nominatim cum Matre Candida Maria a Iesu perageretur, quae Congregationem videlicet Filiarum Iesu condiderat cui Maria Antonia Bandrés y Elósegui dedit nomen. Hodie igitur Petrianam apud Basilicam, coram celeberrima totius orbis christifidelium pastorumque sacrorum turma, praestitutum libentissimi absolvimus ritum liturgica inter sollemnia ubi hanc perplacuit elata voce proferre beatificationis formam:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Caroli Mariae Cardinalis Martini, Archiepiscopi Mediolanensis, Cosmi Francisci Ruppi, Archiepiscopi Lyciensis, Michaëlis Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, Braulii Rodríguez Plaza, Episcopi Salmantini, et Aloisii Belloli, Episcopi Anagnini-Alatrini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Alfredus Hildefonsus Schuster, Philippus Smaldone, Ianuarius Maria Sarnelli, Candida Maria a Iesu Cipitria y Barriola, Maria Raphaëla Cimatti et Maria Antonia Bandrés y Elósegui Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum die ipsorum natali: Alfredi Hildefonsi Schuster die trigesima Augusti; Philippi Smaldone die quarta Iunii; Ianuarii Mariae Sarnelli die trigesima Iunii; Candidae Mariae a Iesu Cipitria y Barriola die nona Augusti; Mariae Raphaëlae Cimatti die vicesima tertia Iunii et Mariae Antoniae Bandrés y Elósegui die vicesima septima Aprilis in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Qua festive pronuntiata inter studiosum Ecclesiae Dei plausum novensilem Beatam Mariam Antoniam aggressi sumus pia prece advocare nec non huius temporis aptissimum utilissimumque necessitatibus exemplum collustrare. Certo fore confisi ut caelitus ipsa ceteras consecratas Deo personas praesens adiuvet, omnia quae his cunt litteris constituta posthac firma omnino validaque esse iubemus, quibusvis haudquaquam obsistentibus contrariis rebus.
Quo enim plura fidei cotidianae actionisque christianae documenta toti proponantur Dei Ecclesiae per temporum aetates, eo nimirum constat Evangelii Christi praecepta fore ut altiores ubique agant radices uberioresque pariant sanctimoniae fructus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die duodecimo mensis Maii anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana