Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PRIMI AMERICAE

IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS IMMACULATAE,
QUAE SUB TITULO «NUESTRA SEÑORA DE MONTERREY»
IN ECCLESIA CATHEDRALI MOTERREYENSI PIE COLITUR,
PRETIOSO DIADEMATE REDIMITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Primi Americae continentis evangelizatores Beatae Virginis Mariae cultum ubique propagaverunt, pro certo habentes sane caelestem Reginam sibi auxilium praebituram. Inter antiquissimas autem Immaculatae Dei Genetricis imagines enitet vulgo dicta «Nuestra Señora de Monterrey», quadringentos iam annos in urbe Monterreyensi devote servata, quae praesertim a christifidelibus autochthonibus patrona et tutrix invocatur.

Rogante igitur Venerabili Fratre Nostro Adolfo Antonio S.R.E. Cardinali Suárez Rivera, Archiepiscopo Monterreyensi, qui litteris die XIV mensis Martii hoc anno datis communia vota cleri et christifidelium expromit, concedimus libentes ut pulchra multisque gratiis praeclara imago Beatae Mariae Virginis Immaculatae sub titulo «Nuestra Señora de Monterrey» in ecclesia cathedrali eiusdem archidioecesis pie venerata Nostro nomine et auctoritate pretioso diademate redimiri possit, persuasum habentes porro Marialem cultum in populo Metropolis Monterreyensis ad christianae fidei et caritatis florem haud parum conferre posse. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Iunii, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana