Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

AD FIRMIORES

IN LIBYA NUNTIATURA APOSTOLICA CONDITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Ad firmiores reddendas necessitudinis rationes nuper feliciter initas inter hanc Apostolicam Sedem et Rempublicam Libycam, vulgo dictam Gran Giamahiria Araba Libica Popolare Socialista, et ad aptius providendum catholicae Ecclesiae regimini atque spiritali bono Christifidelium illic degentium, Nobis peropportunum videtur ibidem Apostolicam Nuntiaturam condere. Summa igitur Nostra potestate harumque Litterarum virtute in Republica Libyca Nuntiaturam Apostolicam constituimus, factis omnibus iuribus, privilegiis et indultis, quae huiusmodi Legationum propria sunt. Has denique Litteras, in forma Brevis Maioris expeditas, nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Martii, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana