Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

EVANGELII DISSEMINATIONEM

TEMPLUM CATHEDRALE DEO DICATUM IN HONOREM S. IOANNIS BAPTISTAE IN
 DIOECESI SALTENSI IN URUGUAY AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Evangelii disseminationem dum prospicimus per orbem terrarum, singulari ratione communitatem ecclesialem Saltensem in Uruguay intuemur, centesimum anniversarium diem a sua institutione celebrantem, atque libenter obsecundare volumus petitioni Venerabili Fratris Danielis Gil Zorrilla, eiusdem dioecesis Episcopi, qui, cleri populique sibi concrediti vota interpretatus, rogavit ut templum cathedrale Deo dicatum in honorem S. Ioannis Baptistae Basilica Minor fieret. Sic ex Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum consulto, Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine, statuimus ut sacra haec aedes ad titulum ac dignitatem Basilicae Minoris evehatur, omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae templis hoc nomine insignibus rite competunt, secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX datum. Contrariis quibusvis non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII mensis Aprilis, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana