Index   Back Top Print

[ LA ]

Templum Beatae Mariae Virginis in caelum Assumptae, Conversanensi in urbe situm, ex dioecesi Conversanensi-Monopolitana, titulo ac dignitate Basilicae minoris honestatur.

IOANNES PAULUS PP. II

Ad perpetuam rei memoriam. — Ad sacram aedem Beatae Mariae Virgi­nis in caelum Assumptae, quae in Conversanensi urbe locatur, inde iam a V saeculo ad nostra usque tempora fideles tamquam ad divinarum gratia­rum fontem cotidie se conferunt ad Deiparam Mariam Virginem singulari cultu venerandam. Cum igitur ecclesia ista notissima habeatur sedes spirita­lis vitae operumque pastoralium, Venerabilis Frater Dominicus Padovani, Episcopus Conversanensis-Monopolitanus, vota universi cleri populique fide­lis excipiens, petivit ut supra memoratum templum titulo ac dignitate Ba­silicae Minoris a Nobis honestaretur. Nos, peculiare benevolentiae Nostrae documentum cupientes praebere, illius sollertis Pastoris precibus libenter obsecundandum esse censuimus. De sententia igitur Congregationis de Cul­tu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, summa Apostolica usi potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in mo­dum paroeciale templum, de quo mentionem fecimus, titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessioni­bus quae templis hoc nomine insignitis rite competunt, its tamen servatis quae secundum Decretum « de titulo Basilicae Minoris » die ix mensis No­vembris anno McMLxxxix editum sunt prorsus servanda. Minime vero dubi­tamus quin hic concessus honor in catholicae religionis profectum et in spi­ritale cleri, fidelium cunctorumque istuc peregrinantium bonum cedat pari­terque fore confidimus ut iidem, Beatae Mariae Virginis praesidio suffulti, novo vigore firmioris fidei vitam gerant novisque vinculis cum hac Aposto­lica Sede coniungantur. Has denique Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxv mensis Iunii, anno McMxcvii, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO Secretarius Status

 

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana