Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

OPTAVI, ET DATUS

VENERABILI SERVAE DEI MARIAE TERESIAE
FASCE CAELITUM BEATARUM ADDUNTUR HONORES

 

Ad perpetuam rei memoriam. - « Optavi, et datus est mihi sensus; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiae (Sap 7, 7). Probissime quidem hae voces Venerabili Servae Dei Mariae Teresiae Fasce congruunt ut quae Evangelio ipso illustrata Christi contemplando vixerit mysterio misericordiaeque explendis operibus; unde etiam praeclarum evasit viventis concordiae exemplar Dei inter contemplationem pro hominibusque ministerium, pauperibus praesertim et humilibus ac dolentibus. Mulier haec, cui maternitatis fuit gratia spiritalis, Torriliae est orta intra Derthonensis dicionis fines die XXVII mensis Decembris anno MDCCCLXXXI Ianuae adolevit ubi humanum eius atque christianum ingenium maturavit iam inde a pueritia ad Christi sequelam. Humilitatis simplicitatisque exemplis permota Sanctae Ritae de Cassia in sanctarum album anno MCM relatae vestigia premere ipsius decrevit proindeque anno MCMVI Ordinem intravit Sancti Augustini egentium apud Cassiae coenobium in Umbriae montibus abditum. Novitiatu rite emenso simplicia nuncupavit vota atque anno MCMXII sollemnia. Brevi dein tempore tantos fecit tamque manifestos in virtutibus progressus ut eadem illi monastica communitas primum magistrae noviciarum concrediderit munus, tum vicariae ac postremo ipsius Antistitae. Viginti septem exin continuos annos prudens et animosa sapiens et amabilis coenobium gubernavit, ubi etiam ut mutua caritas et disciplinae observantia reflorescerent ea perfecit necnon laetitia in Deo laudando officioque Ecclesiae salutifero adiuvando per silentium ac recessum. Spiritalem noviciarum monacharumque institutionem perdiligenter curavit quas cohortationibus et instructionibus ac exemplo potissimum angustam per sanctimoniae comitabatur semitam. Tamquam matrem iuvenes illam ac senes diligebant, valentes bene et aegrotantes, quam etiam uti magistram sectabantur, venerabantur sanctam. Quandoquidem vero caritatis ignis magis exardescebat eius in animo, spiritale Sanctae Ritae lumen quoquoversus dispergere gestiebat atque in omnibus cupiditatem accendere illius imitandi. Quapropter cultum ipsius enucleavit ea ac scriptionibus suis eandem venerationem varias per terrarum regiones disseminavit. Novum curavit eius in honoren sacellum condendum quod sollicitudines illi importavit ac labores. Orbarum pauperum puellularum asylum excitavit, quarum curam custodiamque plane gerebat maternam. Animum iis suum pandebat quotquot adiumentis tum spiritus tum etiam indigebant corporis, unde religiosam suam domum portum quendam constituit solacii. Omni sua vita Deum laudavit omnibusque item viribus famulata proximis suis est. Eius praeterea fidem spem caritatem liturgia sacra ac verbum Dei, precatio atque contemplatio, aerumnae ac sacrificia nenon Regulae votorumque custodia cotidiana alebant, quas quidem virtutes summo possidebat modo ipsa in communibusque vitae adiunctis et extraordinariis est testificata. Christi germana sponsa et Ritae sanctae aemula, complures annos pertulit corporis sui dolores magna animi aequitate: « nemo enim potest transire mare huius saeculi, nisi cruce Christi portatus »(S. Augustinus, In Ioannis Evang. tract., 2, 2). Meritis cumulata ac sanctitatis celebri stabilique aestimatione obviam Domino suo accensa sua cum lampade occucurrit die xvlli mensis Ianuarii anno MCMXXXXVII. Cuius beatificationis ac canonizationis causa ab Antistite Nursino anno MCMLVIII est incohata. Nos deinde ipsi mensis Iulii die undecimo anno MCMXCV hanc Dei Servam heroum ritu ediximus virtutes factitavisse tum theologales tum cardinales et iisque adnexas. Duobus autem post annis, die mensis Iulii septimo, Nostro in conspectu decretum prodiit super miraculo eiusdem Venerabilis deprecationi adscripto. Ritum igitur Beatificationis die XII mensis Octobris anno MCMXCVII statuimus, hoc videlicet die ipso, cum interminata coram pastorum sacrorum fideliumque multitudine, vitae eius cursu breviter enarrato recensitisque virtutibus illustribusque operibus hanc studiosi Nos ac laeti prorsus formulam pronuntiavimus:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Iesu Humberti Velázquez Garay, Episcopi Celayensis, Brunonis Foresti, Archiepiscopi-Episcopi Brixiensis, Rochi Talucci, Episcopi Tursiensis-Lacunerulonensis, Alberti Houssiau, Episcopi Leodiensis, et Richardi Fontana, Archiepiscopi Spoletani-Nursini, necnon plurimorum aliorun Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Elias a Succursu Nieves, Ioannes Baptista Piamarta, Dominicus Lentini, Maria a Iesu Aemilia d'Oultremont vidua van der Linden d'Hooghvorst et Maria Teresia Fasce Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Eliae a Succursu Nieves die undecima Octobris; Ioannis Baptistae Piamarta die vicesima sexta Aprilis; Dominici Lentini die vicesima quinta Februarii; Mariae a Iesu Aemiliae d'Oultremont viduae van der Linden d'Hooghvorst die undecima Octobris; et Mariae Teresiae Fasce die duodecima Octobris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Nihil profecto dubitantes quin nova haec inter Ecclesiae Beatas fulgida persona plurimum suo lumine atque exemplo ad fidei evangelicae progressum et actionis catholicae augmentum intra et extra vitae consecratae fines sit collatura, has Litteras proferri iussimus quas valere posthac sempiternum volumus rebus quibuslibet haudquaquam obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Octobris anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana