Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SANCTUS NICOLAUS

ECCLESIAE PAROECIALI SANCTO NICOLAO DICATAE TARNOVIENSI,
BASILICAE MINORIS DIGNITAS TRIBUITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Sanctus Nicolaus per multa misericordiae opera pastoralemque suam industriam Christi factus est dispensator idoneus (cfr S. Augustinus, Sermo LIV, 3); quare sacerdotibus et laicis exemplar praebetur christianae fidei et caritatis.

Laetantes igitur accepimus postulationem Venerabilis Fratris Iosephi Życiński, Episcopi Tarnoviensis, qui enixe petiit ut templum Sancto Nicolao dicatum ab Apostolica Sede titulo Basilicae Minoris honestaretur. Plane fisi fore ut per eiusdem Sancti exemplum et auxilium fideles Ecclesiae missionem ferventer participent, audito consilio Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum atque certiores facti omnia instituta ad cultum sollemniorem necessaria ibi accommodata esse, Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine statuimus ut ecclesia paroecialis dicata Sancto Nicolao, Episcopo et Martyri, in loco vulgo dicto Bochnia in dioecesi Tarnoviensi, in posterum dignitate Basilicae Minoris frui possit, iuribus additis et privilegiis huiusmodi templorum propriis, servatis iis quae servanda sunt secundum Decretum «de titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX evulgatum. Quae vero concedimus, volumus nunc et semper firma esse, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII mensis Novembris, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana