Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SI VIS*

VENERABILI DEI SERVAE TERESIAE GRILLO MICHEL BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Si vis perfectus esse, vade, vende, quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me» (Mt 19, 21).

Evangelio parens quod propria bona ut fratribus pauperioribus darentur suadebat, Venerabilis Dei Serva Teresia Grillo Michel Dominum totum per vitae cursum sequi, derelictis sine condicione amatis, non dubitavit, ut Dei paternitatem cognoscere possent. Haec caritatis testis in oppido Spinetta Marengo provinciae Alexandrinae Statiellorum, die XXV mensis Septembris anno MDCCCLV orta est, quinta scilicet et novissima Iosephi Grillo et Mariae Antonillae Parvopassau filia priscae insignisque domus. Die post baptismo abluta est, anno MDCCCLXVII sacro chrismate confirmata est atque quinque post annis sacram eucharistiam recepito Taurinensi Laudensique in urbe instituta, Alexandriam Statiellorum remeavit. Die II mensis Augusti anno MCCCLXXVII erudito lepidoque plumatorum militum duci, Ioanni Michel, nupsit. Una cum viro Casertam primum, tum Iacam Regalem, Catanam, Porticus, tum denique Neapolim petiit. Vidua cum ex inopinato anno MDCCCXCI facta esset, maxima animi anxietate ac maerore correpta est, ex qua re lecta sancti Iosephi Cottolengo vitae narratione evasit. Divina grati a permota, pauperum egenumque causam complexa est atque suarum aedium ianuam pueris pauperibus hominibusque derelictis et indigentibus reseravit. Sub anni MDCCCXCIII exitu, augescentibus pauperibus, cum «brachia distendere vellet, ut multi sub Divinae Providentiae alas reciperentur», pro aedibus Michel aedificium emit, ubi «Parvum Deversorium Divinae Providentiae» condidit. Incepto huic, quod Teresia suscepit, non modo civitatis auctoritas obstitit, sed etiam ac potissimum amici et necessarii, qui minime novum hoc vitae genus comprobabant. Cum non esset probata, palam solidarietas et pauperum, hominum liberalium et operis sociarum affectio emerserunt. Ecclesiastica Auctoritate impellente, die VIII mensis Ianuarii in sacello «Parvi Deversorii» una cum octo sociis vestem religiosam induit, sic «Congregationem Parvarum Sororum divinae Providentiae» condidit. Ceteris XLV vitae annis Institutum diffundere et roborare studuit. Continuo namque post Institutum conditum domus variis in Pedemontanis locis constitutae sunt, quod mox Venetorum, Langobardorum, Ligurum, Apulorum et Lucanorum in regionibus etiam factum est. Ab anno MCM die XIII mensis Iunii in Brasilia et anno MCMXXVII, beato Aloisio Orione auctore, in Argentina Istitutum coepit diffundi. Sibi minime parcens, cum in communitate adesset sollicita ac fervida, sorores fovebat et cohortabatur Teresia. Octies Oceanum tranavit, Americam Latinam petitura, ubi ea incitante complura ludi pueritiae, orphanotrophia, scholae, valetudinaria ac senum deversoria condita sunt. Die VIII mensis Iunii anno MCMXLII Apostolica Sedes «Congregationem Parvarum Sororum divinae Providentiae» comprobavit. Dum suam vitam in pauperum Congregationisque famulatu exigebat, summopere ac perseveranter sanctificationis opus sustinuit. Etenim suae consecrationi fidelis, in dies Christo imitando christianisque virtutibus colendis progressa est, insignem perfectionis gradum attingens. Meritis locupletata die XXV mensis Ianuarii anno MCMXLIV Alexandriae Statiellorum, LXXXIX annos nata, de hoc mundo demigravit. Eius Institutum in Italia XXV, in Brasilia XIX et in Argentina VII domus annumerabat. Sanctitatis fama constans lataque ad beatificationis canonizationis Causam anno MCMLIII perduxit. His a iure statutis peractis rebus, die VI mensis Iulii anno MCMLXXXV declaravimus Dei Servam heroum in modum virtutes theologales, cardinales hiisque adnexas, exercuisse. Apud Curiam interea Carantigensem, anno MCMLXVI, canonica inquisitio de quadam pueri mira sanatione, quae anno MCMLXIV evenerat eaque Venerabilis Dei Servae intercessioni adscripta, peracta est. Ad iuris normam primum res a medicis pervestigata est, tum a Consultoribus Theologis necnon Patribus Cardinalibus Episcopisque Congregationis de Causis Sanctorum. Inquisitionibus feliciter expletis, Nobis coram super miro prodiit Decretum, die XVIII mensis Decembris anno MCMXCVII. Statuimus igitur ut beatificationis ritus Augustae Taurinorum celebraretur die XXIV mensis Maii anno MCMXCVIII.

Hodie igitur, Augustae Taurinorum, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam: Noi, accogliendo il desiderio dei nostri fratelli Livio Maritano, Vescovo di Acqui, Giovanni Cardinal Saldarini, Arcivescovo di Torino, e Fernando Charrier, Vescovo di Alessandria, di molti fratelli nell'episcopato e di molti fedeli, dopo aver ricevuto il parere della Congregazione delle Cause dei Santi concediamo, con la nostra Autorità Apostolica, che i venerabili Servi di Dio Teresa Bracco, Giovanni Maria Boccardo e Teresa Grillo Michel d'ora in poi siano chiamati Beati e che si possa celebrare la loro festa ogni anno, nei luoghi e secondo le regole stabilite dal diritto, il 30 agosto per Teresa Bracco, il 20 novembre per Giovanni Maria Boccardo e il 26 gennaio per Teresa Grillo Michel.

Nel nome del Padre e del Figlio e dello Spirito Santo.

Clara haec mulier insignes pietatis caritatisque dedit testificationes, quae non modo suas religiose toleravit difficultates verum et sese totam, Evangelii monitiones penitus tenens, hominibus addixit qui ad humiliorem ordinem pertinent.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus quibuslibet. 

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Maii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

 

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 3, pp. 232-234

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana