Index   Back Top Print

[ LA ]

Sanctuarium Tlalnepantlanae archidioecesis, quod est dicatum beatae Mariae Virgini titulo c Nuestra Senora de los Remedios n invocatae, ad Basilicae minoris gradum dignitatemque evehitur.

IOANNES PAULUS PP. II

Ad perpetuam rei memoriam. — Sacras inter aedes Tlalnepantlanae ar­chidioecesis merito celebratur sanctuarium beatae Mariae Virginis titulo « Nuestra Senora del los Remedios », cuius antiqua ac prodigialis imago ibi­dem servata atque anno MCMLXXIV « nomine et auctoritate Summi Pontifi­cis a coronata utpote dioecesani cleri Regina, impensa pietate colitur a pres­byteris et fidelibus eiusdem Ecclesiae, quae eandem Virginem suam Patro­nam habet. Constat insuper hoc templum, notum centrum spiritualis vitae operumque caritatis, apud quod aedificatum fuit Seminarium maius, esse arte coniunctum cum Nostra Patriarchali Basilica Lateranensi de Urbe. Qua re, cum Excellentissimus Dominus Emmanuel Perez-Gil Gonzalez, bo. mem., tune Archiepiscopus Metropolita Tlalnepantlanus, litteris die xxi mensis Novembris anno McMxCiv datis, etiam cleri populique sui nomine postulaverit ut templum idem titulo ac dignitate Basilicae minoris honesta­remus, Nos, paternae benevolentiae documentum dilectis filiis Mexicanis cu­pientes praebere, enixis precibus nunc libenter obsecundandum esse puta­mus. Ratis igitur plane habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Di­sciplina Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, sum-ma Apostolica potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in mo­dum sanctuarium, quod diximus, ad Basilicae minoris gradum dignitatem­que evehimus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae sa­cris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum e De titulo Basilicae minoris » die Ix mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Has denique Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxv mensis Augusti, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO Secretarius Status

 

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana