Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SUPERVINCIMUS PER EUM*

VENERABILES SERVI DEI ANTONIUS IULIANUS NOWOWIEJSKI ET CVII SOCII, MARTYRES, IN BEATORUM CATALOGUM REFERUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Supervincimus per Eum, qui nos dilexit» (Rom 8,37).

Iesu Christi discipuli, ob in Eum amorem, plenam possunt consequi victoriam per tribulationem, angustias, persecutiones, famem, nuditatem ipsamque mortem evictas. Sine dubio victores facti sunt martyres qui, offerentes terrestrem vitam propter Dominum suum, coronam immortalitatis atque visionem Dei beatificam sunt adepti. Ad eiusmodi gloriosum testium agmen pertinent profecto CVIII Venerabiles Servi Dei, pastores, filii filiaeque Ecclesiae in Polonia, qui per supremam suam oblationem victoriam testati sunt divini Redemptoris qui dixit: «Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius» (Ap 3,5). Ipsi, annis MCMXXXIX-MCMXLV, innocentes constituti sunt victimae odii regiminis nazistarum qui, cum Dei et hominum essent inimici, haud parvas nec leves Christi Sponsae intulerunt passiones.

Hi martyres ad varias pertinebant dioeceses differentesque in populo Dei exercuerunt officia: alii enim erant episcopi, alii presbyteri, religiosi viri et mulieres, vel laici. Non omnes eodem modo sunt interfecti nec eodem in loco; cuncti tamen sanguinem suum fuderunt ut suam testarentur fidelitatem in Evangelium omnesque viam crucis sunt emensi sensibus fidei, pacis et veniae enutriti. Nomina sunt eorum:

  1. Antonius Iulianus Nowowiejski, Archiepiscopus-Episcopus Plocensis;
     

  2. Leo Wetmański, Episcopus Auxiliaris Plocensis;
     

  3. Ladislaus Goral, Episcopus Auxiliaris Lublinensis;
     

  4. Henricus Kaczorowski, presbyter dioecesis Vladislaviensis;
     

  5. Anicetus Kopliński, presbyter et sodalis Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum;
     

  6. Marianna Biernacka, laica dioecesis  Łomżensis;
     

  7. Miecislaus Bohatkiewicz, presbyter dioecesis Pinskensis Latinorum;
     

  8. Ladislaus Maćkowiak, presbyter archidioecesis Vilnensis;
     

  9. Stanislaus Pyrtek, presbyter archidioecesis Vilnensis;
     

  10. Maximilianus Binkiewicz, presbyter archidioecesis Częstochoviensis;
     

  11. Ludovicus Rochus Gientyngier, presbyter archidioecesis Częstochoviensis;
     

  12. Antonius Beszta-Borowski, presbyter dioecesis Drohiczinensis;
     

  13. Marianus Górecki, presbyter archidioecesis Gedanensis;
     

  14. Bronislaus Komorowski, presbyter archidioecesis Gedanensis;
     

  15. Franciscus Rogaczewski, presbyter archidioecesis Gedanensis;
     

  16. Ioannes Nepomucenus Chrzan, presbyter archidioecesis Gnesnensis;
     

  17. Franciscus Dachtera, presbyter archidioecesis Gnesnensis;
     

  18. Ladislaus Demski, presbyter archidioecesis Gnesnensis;
     

  19. Stanislaus Kubski, presbyter archidioecesis Gnesnensis;
     

  20. Ladislaus Maczkowski, presbyter archidioecesis Gnesnensis;
     

  21. Marianus Skrzypczak, presbyter archidioecesis Gnesnensis;
     

  22. Alexius Sobaszek, presbyter archidioecesis Gnesnensis;
     

  23. Antonius Świadek, presbyter archidioecesis Gnesnensis;
     

  24. Iosephus Czempiel, presbyter archidioecesis Katovicensis;
     

  25. Aemilius Szramek, presbyter archidioecesis Katovicensis;
     

  26. Iosephus Pawłowski, presbyter dioecesis Kielcensis;
     

  27. Petrus Eduardus Dańkowski, presbyter archidioecesis Cracoviensis;
     

  28. Casimirus Gostyński, presbyter archidioecesis Lublinensis;
     

  29. Stanislaus Mysakowski, presbyter archidioecesis Lublinensis;
     

  30. Sigismundus Pisarski, presbyter archidioecesis Lublinensis;
     

  31. Antonius Zawistowski, presbyter archidioecesis Lublinensis;
     

  32. Adamus Bargielski, presbyter dioecesis Łomżensis;
     

  33. Michaёl Piaszczyński, presbyter dioecesis Łomżensis;
     

  34. Marianus Konopiński, presbyter archidioecesis Posnaniensis;
     

  35. Iosephus Kut, presbyter archidioecesis Posnaniensis;
     

  36. Vladimirus Laskowski, presbyter archidioecesis Posnaniensis;
     

  37. Narcissus Putz, presbyter archidioecesis Posnaniensis;
     

  38. Casimirus Grelewski, presbyter dioecesis Radomensis;
     

  39. Stephanus Grelewski, presbyter dioecesis Radomensis;
     

  40. Franciscus Rosłaniec, presbyter dioecesis Radomensis;
     

  41. Boleslaus Strzelecki, presbyter dioecesis Radomensis;
     

  42. Casimirus Sykulski, presbyter dioecesis Radomensis;
     

  43. Antonius Rewera, presbyter dioecesis Sandomiriensis;
     

  44. Romanus Archutowski, presbyter archidioecesis Varsaviensis;
     

  45. Eduardus Detkens, presbyter archidioecesis Varsaviensis;
     

  46. Michaёl  Oziębłowski, presbyter archidioecesis Varsaviensis;
     

  47. Sigismundus Sajna, presbyter archidioecesis Varsaviensis;
     

  48. Michaёl Woźniak, presbyter archidioecesis Varsaviensis;
     

  49. Eduardus Grzymala, presbyter dioecesis Vladislaviensis;
     

  50. Henricus Hlebowicz, presbyter archidioecesis Vilnensis;
     

  51. Dominicus Jędrzejewski, presbyter dioecesis Vladislaviensis;
     

  52. Iosephus Kurzawa, presbyter dioecesis Vladislaviensis;
     

  53. Vincentius Matuszewski, presbyter dioecesis Vladislaviensis;
     

  54. Leo Nowakowski, presbyter dioecesis Vladislaviensis;
     

  55. Iosephus Straszewski, presbyter dioecesis Vladislaviensis;
     

  56. Romanus Sitko, presbyter dioecesis Tarnoviensis;
     

  57. Ladislaus Miegoń, presbyter Ordinariatus Militaris;
     

  58. Anastasius Pankiewicz, presbyter et sodalis Ordinis Fratrum Minorum;
     

  59. Christinus Gondek, presbyter et sodalis Ordinis Fratrum Minorum;
     

  60. Narcissus Turchan, presbyter et sodalis Ordinis Fratrum Minorum;
     

  61. Martinus Oprządek, sodalis Ordinis Fratrum Minorum;
     

  62. Bruno Zembol, sodalis Ordinis Fratrum Minorum;
     

  63. Henricus Krzysztofik, presbyter et sodalis Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum;
     

  64. Florianus Stępniak, presbyter et sodalis Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum;
     

  65. Fidelis Chojnacki, sodalis Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum;
     

  66. Symphorianus Ducki, sodalis Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum;
     

  67. Alfonsus Maria Mazurek, presbyter et sodalis Ordinis Fratrum Discalceatorum B. Mariae V. de Monte Carmelo;
     

  68. Hilarius Paulus Januszewski, presbyter et sodalis Ordinis Fratrum B. Mariae V. de Monte Carmelo;
     

  69. Georgius Kaszyra, presbyter et sodalis Congregationis Clericorum Marianorum sub titulo Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae;
     

  70. Antonius Leszczewicz, presbyter et sodalis Congregationis Clericorum Marianorum sub titulo Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae;
     

  71. Ladislaus Błądziński, presbyter et sodalis Congregationis Sancti Michaëlis Archangeli;
     

  72. Adalbertus Nierychlewski, presbyter et sodalis Congregationis Sancti Michaëlis Archangeli;
     

  73. Iosephus Cebula, presbyter et sodalis Congregationis Missionariorum Oblatorum B.M.V. Immaculatae;
     

  74. Franciscus Drzewiecki, presbyter et sodalis Parvi Operis Divinae Providentiae;
     

  75. Iosephus Jankowski, presbyter et sodalis Societatis Apostolatus Catholici;
     

  76. Iosephus Stanek, presbyter et sodalis Societatis Apostolatus Catholici;
     

  77. Iosephus Kowalski, presbyter et sodalis Societatis S. Francisci Salesii;
     

  78. Stanislaus Kubista, presbyter et sodalis Societatis Verbi Divini;
     

  79. Aloisius Liguda, presbyter et sodalis Societatis Verbi Divini;
     

  80. Ludovicus Mzyk, presbyter et sodalis Societatis Verbi Divini;
     

  81. Gregorius Boleslaus Frąckowiak, sodalis Societatis Verbi Divini;
     

  82. Antonius Bajewski, presbyter et sodalis Ordinis Fratrum Minorum Conventualium;
     

  83. Pius Bartosik, presbyter et sodalis Ordinis Fratrum Minorum Conventualium;
     

  84. Innocentius Guz, presbyter et sodalis Ordinis Fratrum Minorum Conventualium;
     

  85. Achilles Puchała, presbyter et sodalis Ordinis Fratrum Minorum Conventualium;
     

  86. Hermannus Stępień, presbyter et sodalis Ordinis Fratrum Minorum Conventualium;
     

  87. Timotheus Trojanowski, sodalis Ordinis Fratrum Minorum Conventualium;
     

  88. Bonifatius Żukowski, sodalis Ordinis Fratrum Minorum Conventualium;
     

  89. Michaёl Czartoryski, presbyter et sodalis Ordinis Fratrum Praedicatorum;
     

  90. Iosephus Zapłata, sodalis Congregationis Fratrum Cordis Iesu;
     

  91. Iulia Rodzińska, sodalis Congregationis Sororum Sancti Dominici;
     

  92. Maria Teresia ab Iesu Infante (in saeculo Miecislava) Kowalska, sodalis Monialium Clarissarum Capuccinarum;
     

  93. Maria Eva de Providentia Noiszewska, sodalis Congregationis Sororum Immaculatae Conceptionis B.M.V.;
     

  94.  Maria Marta de Iesu Wołowska, sodalis Congregationis Sororum Immaculatae Conceptionis B.M.V.;
     

  95. Caelestina Catharina Faron, sodalis Congregationis Sororum Servularum Beatae Mariae Virginis Immaculatae Conceptae;
     

  96. Maria Antonina Kratochwil, sodalis Congregationis Pauperum Sororum Scholarium de Notre Dame;
     

  97. Maria Clementia a Iesu Crucifixo Staszewska, sodalis Unionis Romanae Ordinis Sanctae Ursulae;
     

  98. Alicia Kotowska, sodalis Congregationis Sororum a Resurrectione Domini Nostri Iesu Christi;
     

  99. Thaddaeus Dulny, alumnus Seminarii Vladislaviensis;
     

  100. Bronislaus Kostkowski, alumnus Seminarii Vladislaviensis;
     

  101. Franciscus Stryjas, laicus dioecesis Calissiensis;
     

  102. Stanislaus Starowieyski, laicus archidioecesis Lublinensis;
     

  103. Natalia Tułasiewicz, laica archidioecesis Posnaniensis;
     

  104. Ceslaus Jóżwiak, alumnus Oratorii Salesiani Posnaniensis;
     

  105. Eduardus Kaźmierski, alumnus Oratorii Salesiani Posnaniensis;
     

  106. Franciscus Kęsy, alumnus Oratorii Salesiani Posnaniensis;
     

  107. Eduardus Klinik, alumnus Oratorii Salesiani Posnaniensis;
     

  108. Iarognievus Wojciechowski, alumnus Oratorii Salesiani Posnaniensis.

Inde ab ipso obitus die hi Venerabiles Servi Dei martyres Christi sunt habiti. Causa beatificationis seu declarationis martyrii anno MCMXCII apud Curiam Vladislaviensem incohata est. Expletis omnibus iure statutis, Nobis coram die XXVI mensis Martii, anno MCMXCIX, promulgatum est Decretum super martyrio. Deinde decrevimus ut ritus beatificationis die XIII mensis Iunii eodem anno celebraretur, Nostro incidente pastorali itinere in Polonia.

Hanc igitur inter sacra diximus formulam:

«Spełniając życzenie naszych braci Józefa Glempa, Arcybiskupa Metropolity Warszawskiego, Juliusza Paetza, Arcybiskupa Metropolity Poznańskiego i Bronisława Dembowskiego, Biskupa Włocławskiego, jak również wielu innych braci w biskupstwie, oraz licznych wiernych, za radą Kongregacji Spraw Kanonizacyjnych, naszą Władzą Apostolską zezwalamy, aby odtąd Czcigodnym Sługom Bożym:

Reginie Protmann, Edmundowi Bojanowskiemu, oraz Antoniemu Julianowi Nowowiejskiemu, Henrykowi Kaczorowskiemu, Anicetowi Koplińskiemu, Mariannie Biernackiej i stu czterem towarzyszom męczennikom z okresu drugiej wojny światowej, przysługiwał tytuł błogosławionych, i aby ich święta obchodzono w miejscach i w sposób określony przez prawo. Dla Reginy Protmann będzie to corocznie 18 stycznia, dla Edmunda Bojanowskiego 7 sierpnia, dla Antoniego Juliana Nowowiejskiego, Henryka Kaczorowskiego, Aniceta Koplińskiego, Marianny Biernackiej i stu czterech towarzyszy męczenników z okresu drugiej wojny światowej dzień 12 czerwca. W imię Ojca i Syna i Ducha Świętego. Amen».

Considerantes autem frugiferam tot beatorum martyrum passionem, qui veluti flores apparent Polonicae religiosae Nationis atque sicut clarae stellae hoc tenebroso enitent tempore, Nos vehementi expleti sumus commotione ineffabilique laetitia propter hanc mirandam eorum glorificationem. Spem firmam quoque habemus ut per efficacem eorum intercessionem et exemplum novae Polonorum generationes catholicam fidem semper vivam servent et operosam caritatem.

Sueta demum oratione habita de vita, virtutibus ac operibus Beatorum, quos modo publice diximus, eos venerati sumus summaque Ipsi cum religione primi invocavimus.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Varsaviae, sub anulo Piscatoris, die XIII mensis Iunii anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

 

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 9, pp. 665-670

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana