Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PASCE AGNUS*

VENERABILI SERVO DEI  PIO PP. IX BEATORUM TRIBUUNTUR HONORES.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Pasce agnos meos... pasce oves meas» (Io 21, 15. 17), «confirma fratres tuos» (Lc 22, 32). Mandatum Petro datum, quod ex Divini Magistri voluntate munera statuit et pastoralia onera eius, cuius videlicet manibus successio apostolica «gubernacula Ecclesiae» committit (cfr Leo Magnus, Tract. 111, 3-4: PL 54, 146-147), dilucide ac fideliter applicatur in vita Summi Pontificis Pii IX. Is namque evangelicam Boni Pastoris imaginem (cfr Io 10, 11) absolute expressit et integre, quandoquidem universum Dei populum in pascua Verbi Divini introduxit necnon perennis Traditionis christianae veritatisque divinitus revelatae. Turbulentis in suae aetatis eventibus exemplo exstitit maximae adsensionis immutabili revelatarum veritatum deposito. Curis praeterea ministerii sui primas prorsus Deo tribuit partes atque spiritalibus bonis. Senae Gallicae ortus ille est die XIII mensis Maii anno MDCCLXXXXII e comite Hieronymo Mastai Ferretti et Patricia Catharina Sollazzi eodemque lustratus die nomina accipiens Ioannem Mariam, ac statim Beatae Mariae Virgini consecratus; confestim deinde a presbytero praeceptore ad Confirmationem ac Primam Communionem institutus secundum nobilium illius temporis consuetudinem. Romam anno MDCCCIX commigravit studiis superioribus vacaturus et postero anno, post curriculum exercitationum spiritus, se peccato per vitam vitando dedidit disciplinis studens non ambitionis causa verum boni alieni totusque Domino confisus. Post aliquam animi fluctuationem consilium iniit statum ecclesiasticum persequendi, veste interea talari sibi induta ordinibusque anno MDCCCXVII receptis. Anno MDCCCXIX sacerdos est creatus. Animarum commoditatis studiosus, eminuit ilico sacra praedicatione et in campo institutorio tamquam Moderator Instituti cui erat nomen «Tata Giovanni», quod anno MDCCCXXIII reliquit ob missionem in Chilia explendam. Romam anno MDCCCXXV reversus, Hospitium Sancti Michaëlis rexit, consuetis apostolatus officiis nequaquam neglectis. Vixdum triginta quinque natus annos episcopatum suscepit ad archidioecesim Spoletanam pastor destinatus, ubi pastoralis fervor magnam illam existimationem confirmavit, quae deinceps est valde corroborata, cum anno MDCCCXXXII ad dioecesim Imolensem est missus Antistes. Anno MDCCCXL sacrae honor purpurae ei est delatus, ac vespere diei XVI mensis Iunii anno MDCCCXLVI in concilio Purpuratorum Patrum post Papae Gregorii XVI obitum est ipse summa in Beatissimi Petri collocatus cathedra, nomine sibi Pio IX sumpto. Munibus Christi Vicarii strenue fidelis, animi simplicitate at voluntatis firmitudine iura Dei Ecclesiaeque defendito Longinquus illius pontificatus haud facilis evasit: suo tempore admodum est amatus, sed etiam odio habitus falsoque interdum insimulatus; dilectus sane potissimum humilibus ab hominibus et pauperibus. Sed in his nimirum casibus adversis vividius eius virtutum lumen exsplenduit: acerbitates longae fiduciam Providentiae in eo confirmaverunt. Alta hinc ipsius oriebatur animi tranquillitas. Dicere enim iis quos secum habebat consueverat: «Rebus in humanis oportet satis habere ita agere, prout optime fieri potest, ad ceteraque se Providentiae permittere».

Inde a primis suis Litteris Encyclicis Qui pluribus inscriptis, et anno MDCCCXLVI proditis, iam ante Syllabum, qui est anno MDCCCLXIV editus, suae errores aetatis constanter damnavit. Extemplo quaestionum socialium necessitati sese aperuit: Italicae libertatis disputatio in ipso non opposuit inter se principem ac pontificem. Post Caietae interiectum tempus, annos scilicet MDCCCXLIX-MDCCCL, actionem sacram suam ad curas praesertim pastorales informavit, quae civili pariter in eius administratione refulserunt. Et quemadmodum hac in provincia reformationes prudenter multiplicabat, sic in illa multos ob ecclesiales coeptus is notabatur, in quibus commemorari decet patriarchatus Latini Hierosolymitani institutionem, undetriginta Sedium Metropolitanarum constitutionem necnon centum triginta duarum Episcopalium Sedium tum quindecim Praefecturarum Apostolicarum, trium Delegationum, triginta trium Vicariatuum Apostolicorum. Efferenda aequabiliter est hierarchiae ecclesiasticae in Britannia, in Caledonia et in Batavia redintegratio. Haud vero minus commemorandae sunt curae ipsius de cleri educatione, de familiis prosperandis religiosis ac potissimum de pauperibus efficaciter sustentandis.

Immaculatae Conceptionis Christi Matris dogma is renuntiavit; Concilium indixit Oecumenicum Vaticanum Primum, cuius de revelatione doctrina deque pontificia infallibilitate ab eo est sancita et promulgata. Consensionem tuitus est fidei cum humana ratione. Potestate dein Ecclesiae temporali abrepta die XX mensis Septembris anno MDCCCLXX in Vaticanam profugit arcem. Infirmus maxime iam est Urbis parochos allocutus die altero mensis Februarii anno MDCCCLXXVIII atque quinque post diebus morte longum absolvit ac laboriosum suum pontificatum.

Sanctitatis solida perdurante fama, qua vivus etiam claruerat, anno MCMVII suscepta est beatificationis Causa quin immo et canonizationis quae manifesto deinceps protulit: a) in campo religioso — virum egregium prorsus ad Deum conversum, insigni praeditum eucharistica pietate ac Mariali simul et funditus officii sui munibus deditum pastoralibus; b) in campo culturae — magistrum ponderis permagni propter intrepidam veritatis revelatae defensionem tum propter culturae catholicae promotionem; c) in campo sociali — pontificem reformatorem providis instructum consiliis ac fautorem operum pro indigentibus. His profecto de causis gravissimis, omnibus illis peractis rebus quae iure iam statuuntur, Nosmet Ipsi die VI mensis Iulii anno MCMLXXXV Venerabilem Decessorem Nostrum Pium IX heroum ritu virtutes theologales cardinales iisque adnexas factitavisse sumus testificati. Postmodum mira exitu cum prospero sanatio est quaedam perpensa quae anno MCMX patrata esse eius deprecatione nuntiabatur, unde Nostro in conspectu Decretum super miraculo prodiit die XX mensis Decembris anno MCMXCIX quo tempore constituimus ut Beatificationis sollemnia die III mensis Septembris Romae celebrarentur Iubilaris Anni bis millesimi.

Iuvit maximopere hodie Nos in foro Basilicam Sancti Petri Vaticanam spectante inter eucharistica sacra sollemnem hanc proferre formulam:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana dioecesi, Dionysii Cardinalis Tettamanzi, Archiepiscopi Ianuensis, Petri Cardinalis Eyt, Archiepiscopi Burdigalensis, et Andreae Mutiani Léonard, Episcopi Namurcensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Pius IX, Ioannes XXIII, Thomas Reggio, Gulielmus-Iosephus Chaminade et Columba Marmion Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Pii IX die septima Februarii, Ioannis XXIII die undecima Octobris, Thomae Reggio die nona Ianuarii, Gulielmi-Iosephi Chaminade die vicesima secunda Ianuarii et Columbae Marmion die tertia Octobris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae autem singula exprompsimus fierique iussimus, tam in praesens volumus quam in posterum tempus rata et firma esse, contrariis quibusvis rebus nequaquam obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Septembris, anno Domini MM Iubilaei Magni, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.

 

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO

 


*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 10, pp. 652-655

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana