Index   Back Top Print

[ LA ]

LITTERAE APOSTOLICAE

OBLATA OCCASIONE

MEMORIAE PRODITUR IOANNEM PAULUM PP. II
CORONAVISSE IMAGINEM BEATAE MARIAE VIRGINIS,
QUAE TITULO
« MARIA SANTISSIMA DELLA NEVE DEL MONTE SIRINO»
 INVOCATA LACUNERULI COLITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Oblata occasione Audientiae Generalis habitae in area ante Basilicam Vaticanam sancti Petri die XX mensis Septembris hoc anno Magni Iubilaei MM, perquam libenter excipientes preces Nobis exhibitas pretiosis diadematibus redimivimus gratiosam imaginem beatae Mariae Virginis cum Iesu infante, quae titulo « Maria Santissima della Neve del Monte Sirino » invocata ferventi pietate colitur in Lucano agro civitatis Lacuneruli. Nunc vero ut huius sollemnis coronationis memoria in posterum perennis vigeat ac pariter indicetur fidelium voluntas praecelsam Dei Genetricem diligendi et sequendi utpote solidissimam omnium spem atque ad caelum tutissimam viam, audita antea Congregatione de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, has Apostolicas Litteras dari iubemus, testes verissimas tam fausti ac felicissimi eventus, quo celebratum est primum expletum saeculum ab eadem imagine coronata de mandato Leonis XIII, Decessoris Nostri felicis recordationis. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Octobris, anno Magni Iubilaei MM, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.

De mandato Summi Pontificis

+ANGELUS card. SODANO

Loco+Sigilli

In Secret. Status tab., n. 484.608

 

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana