Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

BEATUS VIR*

VENERABILES SERVI DEI VINCENTIUS CABANES BADENAS
SOCIIQUE IPSIUS DUODEVIGINTI UNA CUM CARMELA GARCÍA MOYON,
 BEATORUM CAELITUM HONORIBUS AUGENTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Beatus vir, qui posuit Dominum spem suam et non respexit superbos» (Ps 40, 5).

Fidentes suos intenderunt oculos Servi Dei Venerabiles Vincentius Cabanes Badenas atque sodales eius duodeviginti in Deum nec ullam hominum in adiumento reponentes spem in Domini bracchia sine dubitatione sese proiecerunt. Secundum mentem animumque sui conditoris Venerabilis Patris Aloisii Amigó, qui eos ut misericordem Christi testarentur hortabatur amorem videlicet suam in adulescentium exclusorum ministerio profundentes vitam, fidelitatem commonstravere et Deo et Ecclesiae sanguinis per proprii effusionem.

Eadem pariter obtigit fortuna Carmelae García Moyon laicae virgini quae Tertiarios Capulatos adiuvabat quaeque paulo ante Christum Regem cecinit quam est enecata.

Veluti hostiae hi omnes ceciderunt illius insectationis contra religionem quae anno MCMXXXVI in Hispania erupit atque sibi illato occucurrerunt martyrio variis temporibus modisque aequo quidem animo et suos erga occisores prorsus indulgenti.

Hi nominatim recensentur:

1. Vincentius Cabanes Badenas duodetriginta annorum, sacerdos, prope Basurto (Flaviobrigae) die XXX mensis Augusti mortuus anno MCMXXXVI postquam peccata sua confessus est suisque ignovit carnificibus.

2. Ambrosius Maria de Torrente (Salvator Chuliá Ferrandis) septuaginta natus annos, presbyter, apud Montem Serratum (Valentiae) interfectus die XVIII mensis Septembris anno MCMXXXVI.

3. Valentinus Maria de Torrente (Vincentius Jaunzarás Gómez) quadragesimum agens sacerdos annum in loco Montis Serrati die XVIII anno MCMXXXI mensis Septembris exstinctus.

4. Recaredus Maria de Torrente (Iosephus Maria Llópez Mora), frater adiutor, qui sexagesimo altero aetatis suae anno martyrium apud Montem Serratum die XVIII mensis Septembris perpessus est anno MCMXXXVI.

5. Modestus Maria de Torrente (Vincentius Gay Zarzo), adiutor frater, annorum quinquaginta et unius, qui a rebellibus in loco Montis Serrati die XVIII Septembris mensis est anno MCMXXXVI interemptus.

6. Franciscus Maria de Torrente (Iustus Lerma Martínez), frater adiutor, quinquagesimo vitae suae anno apud Montem Serratum anno MCMXXXVI oppressus die XVIII mensis Septembris.

7. Laureanus Maria de Burriana (Salvator Ferrer Cardet) quinquaginta duos natus annos presbyter; prope Turís (Valentiae) XVI mensis Septembris anno MCMXXXVI martyrio confectus.

8. Benedictus Maria de Burriana (Iosephus Emmanuel Ferrer Jordá) annorum sexaginta quattuor adiutor frater; in loco Turís  die XVI mensis Septembris anno MCMXXXVI interfectus.

9. Bernardinus Maria de Andújar (Paulus Martínez Robles), coadiutor frater, annum aetatis agens quinquagesimum septimum: apud Turís  necatus die XVI mensis Septembris, anno MCMXXXVI.

10. Gabriel Maria de Benifayó (Iosephus Maria Sanchís Mompó) septuaginta natus annos: adiutor frater die XVI mensis Augusti scelere. rebellium apud Picasent (Valentiae) obrutus anno MCMXXXVI.

11. Iosephus Llosá Balaguer suae vitae tricesimo quinto anno diaconus: Octobris mensis die VII in loco Benaguacil (Valentiae) anno MCMXXXVI interfectus.

12. Florentinus Pérez Romero qui die XXIII Augusti anno MCMXXXVI apud Pobla de Vallbona (Valentiae) presbyter triginta quattuor annorum pertulit martvrium.

13. Urbanus Gil Sáez triginta quinque annorum, frater adiutor, qui anno MCMXXXVI in loco Pobla de Vallbona die XXIII Augusti mensis occisus periit.

14. Dominicus Maria de Alboraya (Augustinus Hurtado Soler), sacerdos, sexagesimum degens suae aetatis annum, Matriti mensis Augusti die XV anno MCMXXXVI, interiit interemptus.

15. Benvenutus Maria de Dos Hermanas (Iosephus de Miguel Arahal): Matriti martyrium sacerdos undequinquaginta annorum obiit, Kalendis ipsis Sextilibus anno MCMXXXVI.

16. Leo Maria de Alacuás (Emmanuel Legua Martí) sexagesimum agens et primum annum, presbyter die XXVI mensis Septembris Matriti interemptus anno MCMXXXVI.

17. Franciscus Thomas Serer viginti quinque modo sacerdos annorum: die altero mensis Augusti Matriti anno MCMXXXVI occisus.

18. Crescentius García Pobo qui die III mensis Octobris anno MCMXXXVI martyrium Matriti annorum triginta trium presbyter passus.

19. Timotheus Valero Pérez quem anno MCMXXXVI mensis Septembris die XVII natum triginta quinque annos sacerdotem exstinxerunt.

20. Carmelitis García Moyon nata laica virgo duodequinquaginta annos quae apud Torrente (Valentiae) die XXX mensis Ianuarii anno MCMXXXVII vivens est ipsa atrocissime concremata.

Quoniam martyrii horum usque percrebrescebant fama et gloria, archiepiscopus Valentinus Causam beatificationis sive potius alicuius declarationis martyrii aperuit. Singulis autem condicionibus, quas hac super re commune praestituit ius, rite impletis, coram Nobis ipsis prodiit decretum super martyrio Decembris mensis die duodevicesimo anno bis millesimo. Constituimus hinc ritus beatificationis ut Romae die XI Martii mensis anno MMI eorundem martyrum expleretur una scilicet cum Iosepho Aparicio Sanz ceterisque fidei testibus qui eadem sublati sunt contra Ecclesiam saeviente vexatione.

Hodie propterea ante interminatam totius Ecclesiae pastorum fideliumque multitudinem his Nos permoti rationibus sollemnem studuimus beatificationis alacerrime pronuntiare hanc formulam:

Nos vota Fratrum Nostrorum Augustini García-Gasco Vicente, Archiepiscopi Valentini, Richardi Mariae Cardinalis Carles Gordó, Archiepiscopi Barcinonensis, et Francisci Ciuraneta Aymí, Episcopi Illerdensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Iosephus Aparicio Sanz et ducenti triginta duo Socii Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die vicesima secunda Septembris, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Simili igitur auctoritatis Nostrae usu praecipimus ut quaecumque hisce decreverimus litteris in posterum usque valeant tempus suamque exserant vim et efficacitatem, quibuslibet aliis haudquaquam obstantibus causis.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI Martii mensis anno Domini MMI, Pontificatus nostri vicesimo tertio.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 4, pp. 259-262

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana