Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

HUMILITAS, SIMPLICITAS*

VENERABILI DEI SERVAE AEMILIAE TAVERNIER GAMELIN
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Humilitas, simplicitas, caritas . . ., caritas potissimum » novissima sunt verba, quae die XXIII mensis Septembris anno MDCCCLII moriens enuntiavit Aemilia Tavernier Gamelin. Quae verba summatim totam eius vitam complectuntur, quam ipsa uxor et religiosis votis adstricta pro indigentibus exegit.

Aemilia Tavernier (hoc est familiae nomen) Montis Regalis in urbe die XIX mensis Februarii anno MDCCC orta est ipsaque puella aerumnas separationemque experta est. Una erat ex undecim liberis, quorum novem antequam aetatem adultam attingerent mortui sunt. Quattuor annos nata matrem amisit et quintodecimum agens annum patre orbata est. Domum relinquere coacta est et amitae est commissa, quae eam in collegium quoddam detulit. Tres et viginti annos nata Ioanni Baptistae Gamelin nupsit, viro scilicet iam seniori et severo. Trium liberorum post obitum, quos continuo generavit, vir quoque, quattuor tantum coniugii transactis annis, e vita excessit. Septem et viginti annos nata vidua facta est. Licet haec omnia tristia evenirent, Aemilia haud concidit animo. Sed contra totam se constanter pauperibus aliisque tradidit.

Si Aemiliae Gamelin vitam inspicimus, eiusdem videmus multimodis solidam Dei amoris per aliorum famulatum structuram. Adulescens quoque institit ut ei facultas daretur inserviendi pauperibus mensam quotidie instruendo, quam « Regis mensam » appellare solebat. Famulatum hunc iuvenis uxor ac postquam virum filiosque amisit exercuit. Aegrotos in eorum domibus invisebat, pupillos curabat, adulescentem, mente captum, adoptavit, vetulas mulieres et inhabiles hospitio recepit, quotidie alimenta et vestimenta pauperibus impertire solebat. Carcere detentos invisebat et solabatur, adulescentes feminas in opere inveniendo iuvabat; domum suam vendidit ac laxiora domicilia emit, ut homines deserti miserique susciperentur, qui plures in dies ad eam concurrebant. Cum Montis Regalis urbs amplificaretur, Episcopus Ignatius Bourget condere instituit feminarum congregationem religiosam, quae pauperum necessitatibus subveniret, quas Sorores Caritatis vocare voluit. Aptam ad hanc institutionem mulierem invenit Aemiliam. Feminarum manipulus in Aemiliae domicilium die XXV mensis Martii anno MDCCCXLIII, eius iuvandi causa, convenit atque eae novitiatum incohaverunt. Una cum Vicario generali Aemilia spiritalem institutionem curavit. Die XXIX mensis Martii anno MDCCCXLIV una cum sex primis noviciis vota religiosa nuncupavit, quae continuo ab iis Antistita electa est. Si quidem pauperes sua sponte « Domum Providentiae » vocaverunt, iidem has religiosas mulieres « Sorores Providentiae » appellarunt. Laica Aemilia primos novae congregationis gressus sustinuit: nunc, Antistita facta, eandem confirmare et augere studuit. Una cum sororibus operam dedit ut esurientes, aptis vestimentis carentes, aegroti, inhabiles, captivi, opere carentes, mente capti, pupilli, presbyteri adversa valetudine affecti, missionarii, litterarum expertes, surdi iuvarentur. Nullus suscipiendorum hominum dari modus videbatur. Huic longo indici alius additus est manipulus illorum quos anno MDCCCXLVII typhus et anno MDCCCXLIX cholera morbus percusserunt. Mater Aemilia eiusque sorores plene iis calamitatibus subvenerunt, etiam cum aliae congregationes sese subduxerunt. Hoc cum faceret opus, Aemilia cholera morbo quinquaginta et unum annos nata affecta est atque ad Dominum demigravit, postquam septem per annos novam suam familiam moderata est, quae « Providentia Pauperum », « Angelus carceris » dicebatur. Eius post mortem illud repertum est argenteum religiosae professionis anulum coniugii aureum anulum continere. Utrumque illa gestabat, se quippe quae sui viri Ioannis Baptistae per matrimonii sacramentum vera esset uxor eaque eius trium liberorum mater. Per religiosam professionem vera pariter fuit Christi sponsa ac spiritalis amplae familiae mater, pauperes suscipiens et desertos. Mirum in modum coniugium et religiosa professio in hac spectabili femina coniuncta sunt.

Canonizationis Causa anno MCMLXXXI incohata est. Postquam « Positio super virtutibus » excussa est, decretum de virtutibus heroum in modum exercitis die XXIII mensis Decembris anno MCMXCIII prodiit. Post mirae sanationis processum, quae in urbe Montis Regali in Canadia evenit, ac vestigationem Congregationis de Causis Sanctorum, die VIII mensis Decembris anno MM Nobis coram de miraculo Venerabili Aemiliae adscripto evulgatum est Decretum. Statuimus ut beatificationis ritus Romae die VII mensis Octobris anno MMI celebraretur.

Hodie igitur inter sacra hanc ediximus formulam: 

« Nos, vota Fratrum Nostrorum Narsetis Petri XIX, Patriarchae Ciliciae Armenorum, Huberti Luthe, Episcopi Essendiensis, Ioachimi Illiano, Episcopi Nucerini Paganorum Sarnensis, Ioannis Claudii Cardinalis Turcotte, Archiepiscopi Marianopolitani, Silvii Caesaris Bonicelli, Episcopi Parmensis, et Renardi Lettmann, Episcopi Monasteriensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christihdelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Ignatius Maloyan, Nicolaus Gross, Alfonsus Maria Fusco, Thomas Maria Fusco, Aemilia Tavernier Gamelin, Eugenia Picco et Maria Euthymia Üffing Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Ignatii Maloyan sabbato proximo diei undecimae Iunii, Nicolai Gross die vicesima tertia Ianuarii, Alfonsi Mariae Fusco, die septima Februarii, Thomae Mariae Fusco die vicesima quarta Februarii, Aemiliae Tavernier Gamelin die vicesima tertia Septembris, Eugeniae Picco die septima Septembris et Mariae Euthymiae Üffing die nona Septembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. 

Caritatis ac liberalitatis insignis haec mulier clara exhibuit exempla, quae sua opera luculenter in pauperes, aegrotos, captivos iuvandos contulit, ob oculos praestantioribus Evangelii usque monitionibus habitis. Exoptamus igitur ut huius caelitis testificationibus incitati homines qui nunc sunt idem patrare contendant.

Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis minime officientibus rebus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VII mensis Octobris, anno Domini MMI, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 5, pp. 321-324

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana