Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

DOMINE [...] QUANDO*

VENERABILI DEI SERVO ARTEMIDE ZATTI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Domine [. . .] quando te vidimus infirmum [. . .] et venimus ad te? Et respondens rex dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis » (Mt 25, 39-40).

Hanc doctrinam usque tenuit Artemides Zatti, qui in omnibus aegrotis, suae curae demandatis, ipsum Christi vultum respicit, ad hanc rem modum etiam aptans loquendi, cum exempli causa suscipit puerum duodecim annorum, vestimentum quaerit «Iesu duodecim annorum». Die XII mensis Octobris anno MDCCCLXXX in oppido Boretto Regiensis urbis a pientissima operosaque familia natus est. Re familiari premente, anno MDCCCXCVII Argentinam petit, nominatim Sinum Album. Hic Artemis adulescens Societatis S. Francisci Salesii sodales novit, cuius conditoris S. Ioannis Bosco pellectus est effigie. Anno ideo MCM se confert in oppidum Bernal illud affectans Institutum. Liberali instructus studiosoque ingenio cuidam phthisi correpto assidet atque eadem lue afficitur. Mittitur igitur ad valetudinarium quod est in urbe Viedma sanitatis reciperandae causa. Inibi, Beatae Virginis Mariae beneficio, quam filiali modo colit, sanatur atque gratiarum agendarum gratia vitam totam suam aegrotis curandis dicat. Die XI mensis Ianuarii anno MCMVIII veluti Coadiutor, religiosus scilicet laicus, vota nuncupat religiosa ipseque die VIII mensis Februarii anno MCMXI vota perpetua facit. Valetudinarii praeses clara caritatis operositatisque praebet exempla atque operam dat ut necessaria aegrotis suppeditentur. Adulescentem macrocephalum mulieremque mutam valde dilexit. Totum se aegrotis addicit, quos perite curare studet, artem valetudinariam ac pharmacopolae discens. Aegrotos quoque curare innititur qui in urbe versantur. Birota vectus gurgustia visit suburbana, omnibus signa impertiens sui amoris. At haec omnia nihil officiunt quominus cum Deo coniungatur ac pietatis actibus intersit. S. Ioannis Bosco mentem prorsus sectans, inter aegrotos familiares condiciones sanctamque laetitiam instituendas curat ac omnibus simul de Deo loquitur, sui Instituti quasdam excipiens traditiones. Mariae Auxiliatricis prorsus colit devotionem, corollam precatoriam dicendam dum curat paratque mariales festos dies. Cuncti in eo quandam Dei imaginem vident, medici etiam, quorum nonnulli religionem respuentes eiusdem agendi ratione moventur. Praestabili oboedientia valetudinarium solo aequatum admittit ipseque patienter translationis difficultates tolerat atque novi primigenam aedificii incommoditatem sustinet. In eo septuaginta annos nato tumorem detegunt. Paucos post menses serenus suique conscius de hoc mundo die XV mensis Martii anno MCMLI demigravit. Eius sanctitatis fama post mortem increbrescit. Ipse « sanctus Patagoniae valetudinarius » putatur. Anno MCMLXXX Sinus Albi Episcopus de eius vita, virtutibus sanctitatisque fama incohavit inquisitionem. Die VII mensis Iulii anno MCMXCVII Nos Ipsi eius virtutes heroum in modum exercitas agnovimus. Anno MCMXCVIII in Bonaërensi urbe dioecesana inquisitio de quadam sanatione perficitur, quae anno MCMLXXX evenit eaque Venerabilis Dei Servi intercessioni adscripta. Die XXIV mensis Aprilis anno MMI Nobis coram Decretum de miraculo foras emittitur. Itaque statuimus ut Beatificationis ritus Romae die XIV mensis Aprilis anno MMII celebraretur.

Hodie igitur inter sacra hanc ediximus formulam:

« Nos, vota Fratrum Nostrorum Michaëlis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, Iulii Sanguineti, Episcopi Brixiensis, Petri Cardinalis Rubiano Saenz, Archiepiscopi Bogotensis, Caroli Iosephi Ñáñez, Archiepiscopi Cordubensis in Argentina, Marcelli Angeli Melani, Episcopi Neuqueniani et Administratoris Apostolici Viedmensis, et Romani Arrieta Villalobos, Archiepiscopi Sancti Iosephi in Costarica, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Caietanus Errico, Ludovicus Pavoni, Aloisius Variara, Maria a Transitu a Iesu Sacramentato, Artemides Zatti et Maria Romero Meneses Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Caietani Errico die vicesima nona Octobris, Ludovici Pavoni die vicesima octava Maii, Aloisii Variara die decima quinta Ianuarii, Mariae a Transitu a Iesu Sacramentato die vicesima quinta Augusti, Artemidis Zatti die decima quinta Martii, et Mariae Romero Meneses die septima Iulii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Coram omnibus hominibus fulgens habetur exemplar praeclarus hic vir, unde catholica fides ac probanda opera usque proferantur quae quam plurimos homines afficiant, quo cuncti supernis firmati praesidiis, salutifera Domini dona et Evangelii bona prolixius adipiscantur.

Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis minime officientibus rebus quibuslibet.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XIV mensis Aprilis anno Domini MMII, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 12, pp. 818-821

 

© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana