Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

ET EGO*

QUIBUS PIO A PIETRELCINA
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR

 

« Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum» (Io 12, 32).

Magister Divinus, qui per sanguinis effusionem Redemptionis operam praestitit (cfr Eph 1, 7), ex cruce sui sacrificii efficacitatem germanumque suae regis condicionis sensum demonstravit. Beato quoque Pio de Pietrelcina, discipulo nempe Christique amico, crucis semita fuit pariter vitae ac lucis via itemque eius sacerdotii fecunditatis fons. Sic Pauli Apostoli exemplum est secutus qui effatus est: « Nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea, quae desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia» (Col 1, 24). Humilis hic frater Pietrelcinae Beneventanae archidioecesis mensis Maii die XXV anno MDCCCLXXXVII Gratio Forgione ac Maria Iosepha Di Nunzio parentibus iisdemque tenuibus agricolis ortus est, qui apud Baptismatis fontem ei indiderunt nomen Franciscum. Primam exegit quietus aetatem, parentes iuvans in camporum operibus. XII annos natus primum sacram communionem ac Confirmationis Sacramentum recepit.

Cum vita consecratam affectaret, XVI annorum adulescens Ordinis Fratrum Minorum Capuccinorum novitiatum in oppido Morcone est ingressus, cui, vestimento sumpto Franciscali, nomen fratri Pio impositum est. Vota exinde temporalia exindeque perpetua anno MCMVII nuncupavit. Die X mensis Augusti anno MCMX presbyteralem ordinationem suscepit. Longo temporis intervallo domi propter haud firmam valetudinem transacto, eum destinaverunt superiores ad Sancti Ioannis Rotundi coenobium archidioecesis Sipontinae-Vestanae.

Omne suum studium in precatione collocavit, ut divinam voluntatem magis ac magis amplecteretur. Per Sanctae Missae celebrationem, quae princeps fuit pars omnium dierum, conspicuum obtinuit coniunctionis cum Domino gradum. Mox est caelitus mystica dona adeptus atque,mensis Septembris die XX anno MCMXVIII protinus suo in corpore Iesu Christi Passionis signacula insiderunt. Eo quod sanctitate relucebat insignibusque charismatibus eminebat, frequentes hominum turmae ad eum concurrebant, ut eius Missae celebrationi interessent ac simul peccatorum per Reconciliationis Sacramentum veniam impetrarent. Assiduus namque ipse et alacer huius Sacramenti apostolus LVIII annos id ministravit, quasi viris mulieribusque divina peccatorum remissione indigentibus panem se exhibens fractum. Alteri saevienti bello mundano precationem opposuit et corporis spiritusque misericordiae opera. Ad aerumnas miseriasque tot familiarum levandas, « Domum allevamenti doloris» excitandam curavit, ut esset « precationis scientiaeque templum ». Spiritales asseclae multitudinem ut efficerent orantium, « Precationis coetus » condidit, quos ipse « fidei seminaria amorisque foculos» definivit. Tota sua in vita fidem exercuit, spe confirmante, caritate inflammante. Arta cum Christi cruci affixi ac resuscitati coniunctione, in Virginem Mariam devotione, quam usque per rosarii precem invocare consuevit, eucharistica adoratione suam spiritalem vitam aluit. Divinae Providentiae continenter fidens iterare solebat: « Plane in divinum cor Iesu veluti infantulum in matris bracchia vos demittite ». Amore in Dominum flagrans, ipse se Ei totum mancipavit ut hominum salutem communicaret. Erga indigentes peccatoresque Dei dilectionem est testatus, qui corpore animoque destitutis se dicavit. Hominum multitudinem suscepit, qui quotidie consilii, firmamenti, auxilii, solacii petendi causa ad eum accedebant. Christi lucem sua pastorali opera tot cordibus attulit, angoribus desperationibusque vexatis. Peritus fuit ac prudens spiritalis moderator. Ecclesiae leges Franciscalemque Regulam servavit atque, Francisci Assisiensis tenens vestigia, paupertatem, humilitatem, gravitatem castitatemque exercuit itemque paenitentia voluptates repressit. Dolorem elegit veluti instrumentum peculiare ad Christum patientem participandum adque hominum peccata luenda. Etiam cum Superiorum mandata onerosa exstabant, firmiter oboedire solebat, erga Deum, Ecclesiam suumque Ordinem absolutam ostendens fidelitatem.

Mensis Septembris die XXIII anno MCMLXVIII iter ipse confecit se immolando Christoque cruci affixo conformando, cum corollam precatoriam prae manibus habens enuntiansque Iesu Mariaeque nomina de hoc mundo demigravit. Sanctitatis miraculorumque propter famam, quae latissime apud diversorum ordinum homines differebatur, Archiepiscopus Sipontinus-Vestanus Causam Processumque canonicum incohavit, qui anno MCMLXXXIII incepit et anno MCMXV, ad finem adductus est. His rebus a iure praescriptis rite peractis, die II mensis Maii anno MCMXCIX Nos Dei Servum in Beatorum numerum rettulimus. Die autem XX mensis Decembris anno MMI Nobis coram Decretum de miraculo prodiit. Comprobantibus Patribus Cardinalibus Episcopisque in Consistorio die XXVI praeteriti mensis Februarii congregatis, statuimus ut canonizationis ritus Romae die XVI mensis Iunii anno MMII ageretur.

Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri spectante, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam:

« Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatum Pium a Pietrelcina Sanctum esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eum in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Praestabilis hic Iesu Christi famulus propalam dedit insignium virtutum testificationes, qui tot homines convenit eosque in Ecclesiae gremium per reconciliationis sacramentum rettulit. Innumeri sunt quoque ii qui eius monitiones sectantes precationi laudabiliter dant operam. Eius effigies nostris quoque temporibus vulgo clarescit, utpote cum homines qui nunc sunt transitura posthabere cohortetur et superna continenter affectare.

Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis minime officientibus rebus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die sexto decimo mensis Iunii, anno Domini bismillesimo secundo quarto et vicesimo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 8, pp. 497-500

 

© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana