IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE DECRETALES
UT FILII*
QUIBUS PETRO A S. IOSEPHO BETANCUR
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR
« Ut filii lucis ambulate » (Eph 5, 8).
Beatus Petrus a S. Iosepho Betancur, cum maxime optaret ut lucis fides in Novae Continentis gentes deferretur, in divinae Providentiae fiducia inconcusse nisus, Atlanticum oceanum transiit, ut illis incolis salutarem Christi nuntium comportaret, qui vera est lux quae illuminat cunctos homines (cfr Io 1, 9), quique eos sibi sociari vult.
Dei Servus Ninguariae, quae una est e septem Fortunatis insulis, anno MDCXXVI ex humili piaque domo ortus est. Puer et adulescens parentes in agrorum operibus iuvit atque aetatis ex primis temporibus in precandi studium liquide se inclinabat. Cum deteriores condiciones cognosceret in quibus Americae incolae versabantur, illuc accedere voluit eorum aerumnas levaturus itemque Evangelii Nuntium cum iis communicaturus. XXIII annos natus profectus est: primum Cubam adiit, tum Honduriam, tum denique Guatimalam. Se impelli sensit ad sacerdotium adipiscendum, atque spiritalis moderatoris suasu necessaria studia sibi sumpsit. Humilis et in pietatis exercitia intentus ceterorum discipulorum sibi conciliavit aestimationem. Illo tempore ad solamen aegrotis ferendum valetudinaria adire solebat. Licet animum in humanas disciplinas intenderet, ea quae sperabat non obtinuit ideoque a sacerdotii suscipiendi proposito recedere debuit, at non concidit animo. Precationes magis frequentavit, ut intellegeret ad quem vitae statum a Domino vocaretur. Vocationem animadvertens ad vitam suam Christo consecrandam, mense Ianuario anni MDCLV uti laicus Tertium Ordinem Franciscalem ingressus est, quem vitae operumque sanctitate collustravit. In Calvariae Sanctuarium se recessit, ubi aeditui officium gessit. Ut religionis ignorationem cognovit inibi incolarum potissimum puerorum, catecheticam institutionem eis comparavit. Eodem tempore pauperum condicionibus sublevandis operam dedit, divites adhortans ut quaedam eorum bonorum pars indigentibus destinaretur. Anno MDCLVIII domum constituit quandam quae catechesis esset sedes pueris desertis, locus peregrinis discipulis recipiendis, domicilium pauperibus valetudinem recuperantibus. Socios quoque in hac opera adiutores quaesivit, quos facile invenit, cum eius vitae mos eloquentior esset quam quodvis verbum, et omnes qui ad eum accedebant ad colendam hortabatur virtutem. Primo ex hoc manipulo, Ordinem Bethleemitam condidit, cuius sodales apostolicis muneribus agendis se tradebant ac simul precationis ac paenitentiae operi. Haec nova sodalium familia, mortuo Beato, ab ecclesiastica potestate est comprobata. Dei voluntati obsequens suaeque vocationi fidelis in sanctimoniae semitis magis ac magis est progressus, altum in virtutum exercitio obtinens sanctitatis gradum. Ex continuata ferventique precatione vim hausit fidem erga Deum Patrem, Filium et Spiritum Sanctum usque testificandi. Suam spiritalem vitam per Incarnationis Passionisque Domini Nostri mysteriorum contemplationem aluit. Virginis Sanctissimae tutelae cunctam suam operam commisit, qui, ut popularem devotionem in Virginem Mariam augeret, piam Rosarii recitandi consuetudinem aliasque Mariales precationes inculcavit. Quamvis materialibus facultatibus careret, socialia et apostolica onerosa incepta Providentia innitens suscepit. In Deum dilectio eum in missionarium famulatum compulit, cum cunctam vitam Christi Regno effundendo commodaret. De spiritali fidelium salute sollicitus, adulescentes in christiana doctrina instituendos curavit itemque morituros, quibus aeternae beatitudinis spem demonstrabat, omnibus viribus suis sublevavit. Vias locaque decurrit, ut aerumnas omneque genus miserias leniret. Pupilli, captivi, mendici, infirmi ac peregrini ipsius fruebantur operibus. Homines qui eum conveniebant auxilia consiliaque petituri prudenter at sagaciter direxit. Se omnibus aequum praebuit atque Ecclesiae leges suique Ordinis regulas servavit. Perseveranter ac prudenter opera perfecit quae Dominus suadebat, omnibus neglectis impedimentis. Parcus cibi potionisque, necessariam tantum corpori concessit quietem ac voluptates asperam per paenitentiam cohibuit. Nullum sibi sed Deo uni tribuit de suorum operum prosperitate meritum. Evangelica consilia studiose tenuit atque in omnibus rerum adiunctis verum se exhibuit Sancti Francisci Assisiensis filium discipulumque. Ieiuniis confectus atque arteriarum pulmonumque inflammatione correptus die XXV mensis Aprilis anno MDCLXVII, sacramentis infirmorum susceptis, e vita cessit. Eius propter latam sanctitatis famam anno MDCXCIII Processus Informativus incohatus est. His iure statutis perfectis rebus, die XXII mensis Iunii anno MCMLXXX a Nobis sollemniter Beati titulo est insignitus. Die VII mensis Iulii anno MMI Nobis coram decretum prodiit super miraculo. Faventibus Patribus Cardinalibus Episcopisque in Consistorio die XXVI mensis Februarii anno MMII coadunatis, statuimus ut canonizationis ritus in Guatimalensi urbe die XXX sequentis mensis Iulii ageretur. Hodie igitur apud urbem Guatimalensem, inter sacra hanc elocuti sumus Canonizationis formulam:
En honor de la Santísima Trinidad, para exaltación de la fe católica y crecimiento de la vida cristiana, con la autoridad de nuestro Señor Jesucristo, de los santos Apóstoles Pedro y Pablo y Nuestra, después de haber reflexionado largamente, invocado muchas veces la ayuda divina y oído el parecer de numerosos hermanos en el episcopado, declaramos y definimos Santo al Beato Hermano Pedro de San José Betancur y lo inscribimos en el Catálogo de los Santos, y establecemos que en toda la Iglesia sea devotamente honrado entre los Santos. En el nombre del Padre y del Hijo y del Espíritu Santo.
Coram omnibus hominibus fulgens habetur exemplar praeclarus hic vir, qui totam suam exegit vitam ad Dei hominumque profectum naviter operando, quique humilioris ordinis potissimum dilexit cives atque inter ipsos continenter versatus est, salutifera Domini dona et Evangelii verba exhibens cunctis.
Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis minime officientibus rebus quibuslibet.
Datum in urbe Guatimalensi, die tricesimo mensis Iulii anno Domini bis millesimo altero, Pontificatus Nostri quarto et vicesimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 9, pp. 561-563
© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana