IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE DECRETALES
EXALTAVIT HUMILES*
QUIBUS BEATO IOANNI DIDACO CUAUHTLATOATZIN
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. — «Exaltavit humiles » (Lc 1, 52).
Dei Patris contuitus ad humilem indigenam Mexicanum se convertit, nempe Ioannem Didacum, quem dono ditavit in Christo renascendi, beatae Mariae Virginis vultum contemplandi et sociatam praestandi operam pro Americanae Continentis evangelizatione. Ex quo aperte eruitur quam vera sint verba quibus Apostolus Paulus divinam edocet methodum salutem peragendi: « Ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, quae non sunt, ut ea, quae sunt, destrueret, ut non glorietur omnis caro in conspectu Dei (1 Cor 1, 28-29). Hic beatus, cui traditum nomen est Cuauhtlatoatzin, quod « aquila loquens» sibi vult, anno circiter MCDLXXIV in loco Cuauhtitlan natus est, apud regnum vulgo Texcoco. Adultus cum sit et matrimonio iunctus, amplexus est Evangelium et una cum uxore baptismali aqua est ablutus, sibi proponens vivere sub lumine fidei et secundum obligationes coram Deo et Ecclesia assumptas. Mense Decembri anno MDXXXI, cum iter faceret ad locum Tlatelolco, in colle qui Tepeyac appellatur, apparentem sibi vidit veram Dei Matrem, quae mandavit illi ut ab episcopo Mexicano peteret templum in loco apparitionis aedificari. Sacer praesul, attentis indigenae instantiis, evidentem miri eventus probationem ab illo requisivit. Die XII mensis Decembris beatissima Virgo Maria Ioanni Didaco conspiciendam rursus se dedit, eum solamine affecit et iussit ut in fastigium collis Tepeyac se conferret, ibi flores colligeret et referret. Licet hiemale frigus et ariditas Ioci obversarentur, beatus pulcherrimos repperit flores, quos in paenula posuit Virginique tulit.
Haec autem praescripsit illi ut eos tamquam veritatis indicium episcopo traderet. Stans coram illo, Ioannes Didacus paenulam aperuit floresque cadere sivit; tunc in textura paenulae apparuit, mirabiliter impressa, imago Virginis Guadalupensis, quae ab illo inde tempore facta est spiritale nationis centrum. Constructo templo in "Dominae caelorum" honorem, beatus, summa compulsus pietate, omnia reliquit et vitam impendit in parvum illud sacellum custodiendum et peregrinos excipiendos. Sanctitatis viam in oratione et in caritate percurrit, vim hauriens ex eucharistico Redemptoris nostri convivio, ex cultu in Matrem Redemptoris, ex communione cum Sancta Ecclesia nec non ex oboedientia sacris Pastoribus. Omnes qui noverunt eum splendorem virtutum, praesertim fidei, spei, caritatis, humilitatis et contemptus rerum terrenarum sunt mirati. Ioannes Didacus, in simplicitate cotidianae vitae, fideliter servavit Evangelium quin respueret suam indigenam condicionem, prorsus conscius Deum discrimen stirpium vel culturae praetermittere, et omnes invitare ut filii sui efficiantur. Hoc modo beatus faciliorem reddidit viam qua indigenae gentes Mexicanae et Novi Orbis congressionem cum Christo susciperent et cum Ecclesia. Usque ad supremum vitae diem cum Deo ambulavit, qui anno MDXLVIII ad se vocavit eum. Eius recordatio, quae ad apparitionem Dominae Nostrae a Guadalupe semper refertur, saecula transcendit diversasque orbis regiones attigit. Die IX mensis Aprilis anno MCMXC, Nobis coram editum est decretum «de vitae sanctitate et de cultu ab immemorabili tempore Servo Dei Ioanni Didaco praestito ». Die VI mensis Maii hac in ipsa Basilica sollemni praefuimus celebrationi in honorem Ioannis Didaci, beati titulo exornati. Illis ipsis diebus hac in eadem Mexicana Archidioecesi miraculum per eius intercessionem patratum est, cuius decretum prodiit die XX mensis Decembris anno MMI. Amplectentes itaque faventem sententiam Patrum Cardinalium et Episcoporum Nobis coram in Consistorio die XXVI praeteriti mensis Februarii congregatorum, statuimus ut ritus canonizationis die XXXI mensis Iulii anno MMII Mexicopoli perageretur.
Hodie igitur, in urbe Mexico, inter sacra hanc ediximus formulam:
En honor de la Santísima Trinidad, para exaltación de la fe católica y crecimiento de la vida cristiana, con la autoridad de nuestro Señor Jesucristo, de los Santos Apōstoles Pedro y Pablo y la Nuestra, después de haber reflexionado largamente, invocado muchas veces la ayuda divina y oído el parecer de numerosos hermanos en el episcopado, declaramos y definimos Santo al Beato Juan Diego Cuauhtlatoatzin y lo inscribimos en el Catálogo de los Santos, y establecemos que en toda la Iglesia sea devotamente honrado entre los Santos. En el nombre del Padre y del Hijo y del Espíritu Santo.
Quae autem decrevimus volumus et nunc et in perpetuum tempus vim sortiri, contrariis rebus minime quibuslibet obstantibus.
Datum Mexicopoli, die XXXI mensis Iulii, anno MMII, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 12, pp. 801-803
© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana