Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

ET SI DISTRIBUERO*

VENERABILI DEI SERVAE SANCTIAE IOANNAE SZYMKOWIAK
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Et si distribuero in cibos omnes facultates meas et si tradidero corpus meum, ut glorier, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest» (1 Cor 13, 3).

Venerabilis Serva Dei Sanctia Ioanna Szymkowiak magnis operibus socialibus non eminuit, sed caritate evangelica qua omnem suam navitatem vivificavit atque, hac ratione, amoris Dei et proximi pulcherrimum dedit testimonium. Filia Poloni populi die X mensis Iulii anno MCMX loco vulgo Możdżanów est nata, tunc in archidioecesi Posnaniensi-Gnesnensi. in familia quae optimam illi religiosam dedit educationem. Scholis primariis in nativo loco explotis, cum familia in «Ostrów» est profecta atque gymnasium et lyceum loco illo frequentavit. Sodalieium Marianum est ingressa, spiritu misericordiae et orationis excellens. Curricula deinde apud Facultatem Litterarum Studiorum Universitatis Posnaniensis est prosecuta, singularem amorem ostendit erga naturam, tabulas pinxit atque clavicymbalum pulsare didicit. Diligentissimo vitam spiritualem coluit diuturne orationi se dicans. Vocationem ad vitam consecratam praesentiens, Galliam anno MCMXXXIV petiit atque Congregationem Sororum Oblatarum Sacris Cordis Iesu est ingressa. Impensam ob familiae instantiam, in Poloniam est reversa atque, anno MCMXXXVI in Instituto Filiarum Beatae Mariae Virginis Perdolentis,

a beato Honorato Koźmiński O.F.M. Cap. condito et a Serva Dei Margarita Lucia Szewczyk, vitam consecratam est amplexa. Die 30 Iulii anno MCMXXXVIII temporaria nuncupavit vota. Ab initio vitae consecratae zelo eminuit in servanda Regula atquo humilitate in exsequendis officiis. Matris Magistrae rigidas obiurgationes silentio suscipiebat. Professione nuncupata religiosa, in asylo infantium loci vulgo Naramowice diligenter adlaboravit. Altero mundiali bello saeviente, in Posnaniesem reversa est urbem, a Germanis tunc occupatam. Soror Sanctia Ioanna maxima cum animi deditione de militibus curam adhibuit et praesertim de captivis qui ad tempus in Sororum conventu morabantur. Studiose constanterque ad sanctitatem iter percurrit, simpliciter humiliterque fidem in Christum testificans. Spiritalem vitae rationem pietate erga Eucharistiam, Sacrum Cor Iesu et Virginem Sanctissimam devote aluit. Altam in Dominum fiduciam ostendit, pacem spemque christianam in se ipsam atque in proximum diffudit, multas superavit difficultates animique angustias. Prudens fuit in rebus decernendis, sapiens in dandis consiliis, temperans in omnibus rebus, a bonis honoribusque terrestribus separata. Ad caelestem beatitudinem tantummodo tetendit, consilia servans evangelica Regulamque sui Instituti. Gravi tuberculosis morbo est correpta, quem patienter sustinuit. Die VI Iulii anno MCMXLII, graviter aegrotans, perpetua vota nuncupavit se altiore etiam ratione cum Christo coniungens, qui die XXIX mensis Augusti eam ad se vocavit. Sanctimoniae fama crescente post obitum, annis MCMLXX- MCMLXXIX Processus Ordinarius Informativus apud Curiam ecclesiasticam Posnaniensem est celebratus. Omnibus de iure diligenter expletis, die XVIII mensis Decembris anno MM, Nobis adstantibus, decretum promulgatum est de virtutibus theologalibus et cardinalibus iisque adnexis heroum in modum a Sorore Sanctia Ioanna Szymkowiak exercitis. Die V mensis Iulii anno MMII decretum super miraculo prodiit quod eiusdem Venerabilis Dei Servae intercessioni est adsignatum. Statuimus igitur ut beatificationis ritus, occasione data itineris Nostri pastoralis, die XVIII mensis Augusti anno MMII Cracoviae perageretur.

Hodie igitur inter Missarum sollemnia hanc protulimus formulam:

Spełniając życzenie naszych braci Józefa Kardynala Glempa, Arcybiskupa Metropolity Warszawskiego, Józefa Michalika, Arcybiskupa Metropolity Przemyskiego, Franciszka Kardynala Macharskiego, Arcybiskupa Metropolity Krakowskiego i Stanislawa Gądeckiego, Arcybiskupa Metropolity Pozańskiego jak również wielu innych braci w biskupstwie oraz licznych wiernych, za radą Kongregacji Spraw Kanonizacyjnych, naszą Władzą Apostolską zezwalamy, aby odtąd Czcigodnym Sługom Bożym: Zygmuntowi Szczęsnemu Felińskiemu, Janowi Balickiemu, Janowi Beyzymowi oraz Sancji Szymkowiak przysługiwal tytuł błogosławionych, i aby ich święta obchodzono w miejscach i w sposób określony przez Prawo. Dla Zygmunta Szczęsnego Felińskiego będzie to corocznie 17 września, dla Jana Balickiego 24 października, dla Jana Beyzyma 12 października , a dla Sancji Szymkowiak 18 sierpnia.

W imię Ojca i Syna, i Ducha Świętego.

Eximia praeclaraque haec soror insignes dedit religiosae pietatis operumque honorificorum testificationes. Pertinet ipsa ad spectabilem illarum religiosarum coetum quae suaviter cunctos hortabantur, cunctis opitulabantur cunctos spiritalibus praesidiis consolabantur. Ea ideo coram omnibus fulgens habetur exemplar, unde catholica fides et navitas usque proferantu et quam plurimos homines attingant.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Cracoviae, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Augusti, anno MMII, Pontificatus Nostri quarto et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status 


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 4, pp. 190-192

 

© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana