Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUI AUTEM PERSPEXERIT*

VENERABILI DEI SERVO MARCO ANTONIO DURANDO
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit, non auditor obliviosus factus sed factor operis, hic beatus in facto suo erit (Iac l, 25).

Christiana revelatio, accepta perinde et acta, hominem a peccati moltisque servitute vindicat (cfr Gal 5, 1) eumque laetificat. Dei Servi David Okelo et Gildo Irwa cum plane

talem praecipuam veritatem intellegerent. Evangelii nuntium studiose sunt complexi atque, cum catechistarum munera explerent prompte operam dederunt ut idem nuntius in suos diffunderetur. Sibi commissum officium haud relinquentes, morti occurrerunt, in Christum Ecclesiamque amorem per sanguinis effusionem testantes.

I. David Okelo circiter annoMCMII in pago Ogom-Payira Ugandae septentrionalis ex pagana familia ortus est. Puer Missionariorum Combonianorum Cordis Iesu sodales adire coepit, qui modo in illam regionem venerant ac simul parentes in agrorum operibus iuvabat. Eiusdem mores domi integri fuerunt. Cum fidem catholicam amplecti constitueret inter catechumenos in missionis loco Kitgum adscribi voluit atque Baptismatis fonte die I mensis Iunii anno MCMXVI ablutus est. Eodem die ad sacram synaxim primo accessit et die XVsubsequentis mensis Octobris Confirmationis sacramentum recepit. Institutionis expleto curriculo in catechistarum numerum adscribi se sivit.

II. Gildo Irwa anno circiter MCMVI in vico Bar-Kitoba Labongo septentrionalis occidentalisque Kitgumensis loci ex pagana domo ortus est. Ipse quoque die I mensis Iunii anno MCMXVI est baptizatus, qui eodem die primo sacram Eucharistiam recepit et subsequentis mensis Octobris die XV Confirmationis sacramento roboratus est. Postea apud sedem missionariorum suam exegit vitam atque interdum parentes invisebat quos in agris colendis iuvabat. Missionarii ut fidei veritas inter indigenas evulgaretur uti voluerunt illius locis hominibus. Primis mensibus anni MCMXVII cum de Antonii fratris ex eadem matre orti morte audivisset, qui catechistae officium sustinuerat, Dei Servus David Okelo in eius locum suffici voluit, quocum se paulo post Dei Servus Gildo Irwa coniunxit. Locus in quo illi opus faciebant qui longe a suis vicis aberat, omnino erat intutus, cum latrones, seditiosi, idolatrae inibi grassarentur. Licet has cognoscerent difficultates haud animos desponderunt, Divinae Providentiae fisi subsidio. De mortis periculo facti certiores, ad terrestrem vitam amittendam se praebuerunt paratos, quippe qui aeternam beatitudinem attingere ruperent. Oppido Paimol petito, sedule officium sibi commissum expleverunt atque fere omnium sibi conciliarunt animos. Uberem apostolatum inter homines religione potissimum carentes egerunt, eosdem docentes Dominum diligere laudareque, proximum curare, Dei Ecclesiaeque mandata servare. Numquam in stirpium ac politicae rei contentionibus se immisceri siverunt, quae temporibus illis invalescebant. Attamen quaedam ob Anglorum iussa tumultus et seditiones evenerunt, quibus rebellibus religionis illius loci participes et muslimi sese addiderunt, ac sic motus ille adversus christianos se convertit. Inter XVIII et XX diem anni MCMXVIII nonnulli seditiosi in gurgustium se contulerunt Dei Servos necaturi. David et Gildo servati essent si catechistae munus reliquissent, ad suum vicum redeuntes. Illi negaverunt, cum Domino se vocanti parere potius vellent quam hominibus. Lanceae ideo ictibus necati sunt. Dei populus eos statim fidei martyres putavit et talis fama progredientibus annis sic non minuit ut annis MCMLII-MCMLIII testimonia colligerentur ad futuram memoriam. Anno MCMXCVIII Episcopus Guluensis beatificationis Causam incohavit seu declarationis martyrii dioecesana Inquisitione inita. His iure praescriptis absolutis rebus, Nobis coram decretum super martyrio die XXIII mensis Aprilis anno MMII prodiit. Statuimus igitur ut beatificationis ritus Romae die XX mensis Octobris subsequentis celebraretur.

Hodie igitur inter Missarum sollemnia in area Sancti Petri hanc protulimus formulam:

«Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Baptistae Odama, Archiepiscopi Guluensis, Pauli Magnani, Episcopi Tarvisini, Severini Cardinalis Poletto, Archiepiscopi Taurinensis, Iacobi Barabino, Episcopi Ventimiliensis-Sancti Romuli, et Antonii Mattiazzo. Archiepiscopi-Episcopi Patavini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Audoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei David Okelo et Gildo Irwa, Andreas Hyacinthus Longhin, Marcus Antonius Durando, Maria a Passione Helena Maria de Chappotin de Neuville et Liduina Meneguzzi Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Davidis Okelo et Gildonis Irwa die vicesima Octobris, Andreae Hyacinthi Longhin die vicesima sexta Iunii, Marci Antonii Durando die decima Decembris, Mariae a Passione Helenae Mariae de Chappotin de Neuville die decima quinta Novembris et Liduinae Meneguzzi die secunda Decembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Octobris, anno MMII, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status 


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 9, pp. 521-526

 

© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana