Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

VIDEBUNT OMNES*

VENERABILI DEI SERVAE LIDUINAE MENEGUZZI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Videbunt omnes fines terme salutare Dei nostri» (Is 52. 10).

Ut

haec prophetia adimpleretur, annorum decursu omnium stirpium culturarumque hominibus enuntiatum est Evangelium. Inter autem eos qui multum dederunt operae ut unus Salvator cognosceretur, videlicet Iesus Christus, procul dubio Venerabilis Dei Serva Liduina Meneguzzi est annumeranda, quae exemplo potius quam verbo evangelici nuntii est testificata veritatem. Ipsa enim suam ipsius vitam in Domini proximique commoditatem tradidit, impigra quadam caritate pauperes curans ac dolentes.

Haec Christi testis die XII mensis Septembris anno MCMI Aponi Patavinae provinciae ex modica pientissimaque familia orta est. Puella quotidieMissae celebrationi interesse solebat et catecheticae institutioni studebat. Familiae sustinendae gratia divitum familiis inservivit et quibusdam in deversoriis, prae se amabilitatis, operositatis, comitatis ferens speciem. Cum vitam consecratam affectaret, die V mensis Martii anno MCVMXXVI Congregationem Sororum Sancti Francisci Salesii ingressa est. Hoc in Instituto vestiplicae, valetudinariae et aedituae sustinuit munus. Cum alumnarum esset custos in Collegio «Sanctae Crucis» commorantium, lenitudine, promptitudine recte decernendi facultate eminuit. Anno MCMXXXVII missionaria in Aethiopiam missa est, quae laetanter hoc officium suscepit, cum Christi lucem ad longinquos fratres deferre cuperet. Dire-Dawae addicta est, urbi nempe diversis stirpibus religionibusque refertae. Suam per amabilitatem non christianorum etiam sibi conciliavit animos. Primum nosocomii civilis aegrotis sanandis dedit operam, atque altero inito bello mundano milites sauciatos curare coepit. Amabiliter corporis spiritusque ad acrumnas infirmorum levandas summa ope nisa est. Licet operis essent difficultates, cum haud ledi, medicamenta atque chirurgica instrumenta suppeterent, quoquoversus serenitatem effudit, omnes subridens iuvando itemque in indigentioribus in Divinam Providentiam inculcando fiduciam. Cum pyroboli caderent, perculsis subveniebat, morituris assidebat, paenitentiae actus inspirabat, infirmos ante mortem baptizabat. Cunctis in rerum adiunctis in Dominum fidem significavit inque veritates revelatas. Per eucharisticam adorationem et erga Virginem Mariam devotionem suam spiritalitatem aluit. In difficilioribus circumstantiis maerentes solari solebat, spem inculcans aeternae beatitudinis. Indigenis catecheticam institutionem praebuit, cum Christum nescientes Dei Ecclesiaeque amorem doceret. Assidue pro Dei gloria animarumque salute adlaboravit. Omnibus lumen monitaque quaerentibus prudens fuit consultrix. Dei mandata, Ecclesiae leges suique Instituti Regulam servavit. Parce vixit omne genus condicionibus rerumque penuriae occurrit. Ecclesiasticis Superioribus paruit. Humilis ac semper fuit simplex, sui oblita cum remisse ac lenitor bonum faceret. Castimoniam servavit, cum Christum indiviso corde diligeret. Morbo insanabili correpta, Dei voluntati facile paruit ac maximos cruciatus fortiter toleravit. Die II mensis Decembris anno MCMXLI e vita cessit, frustra sectione chirurgica inita. Antequam moreretur, suam significavit laetitiam, caelestia bona praegustans atque aedificans adstantes.

Eius propter sanctitatis famam anno MCMLXIII Processus informativus incohatus est. His absolutis iure statutis rebus, Nobis coram de virtutibus heroum in modum exercitis decretum die XXVmensis Iunii anno MCMXCVI prodiit, atque die VII mensis Iulii anno MMI decretum de miraculo est evulgatum. Statuimus exinde ut beatificationis ritus die XX mensis Octobris subsequentis anni MMII celebraretur.

Hodie igitur inter Missarum sollemnia in area Sancti Petri hanc protulimus formulam:

«Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Baptistae Odama, Archiepiscopi Guluensis, Pauli Magnani, Episcopi Tarvisini, Severini Cardinalis Poletto, Archiepiscopi Taurinensis, Iacobi Barabino, Episcopi Ventimiliensis-Sancti Romuli, et Antonii Mattiazzo. Archiepiscopi-Episcopi Patavini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Audoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei David Okelo et Gildo Irwa, Andreas Hyacinthus Longhin, Marcus Antonius Durando, Maria a Passione Helena Maria de Chappotin de Neuville et Liduina Meneguzzi Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Davidis Okelo et Gildonis Irwa die vicesima Octobris, Andreae Hyacinthi Longhin die vicesima sexta Iunii, Marci Antonii Durando die decima Decembris, Mariae a Passione Helenae Mariae de Chappotin de Neuville die decima quinta Novembris et Liduinae Meneguzzi die secunda Decembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Octobris, anno MMII, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status 


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 11, pp. 721-723

 

© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana