Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PER CARITATEM INVICEM*

VENERABILI DEI SERVAE EUGENIAE RAVASCO
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS.

 

Ad perpetuam rei memoriam. - «Per caritatem invicem servite» (Gal 5, 13).

In amore fundata atque usque ad Deum, veluti unum finem vergens, Venerabilis Mater Eugenia Ravasco suam per sanctitatis vitam operaque Patris magnalia celebravit. Gratiae studiose exposita, tenuit «caritatem, quam habet Deus in nobis» (1 Io 4, 16) itemque operam dedit ut Dei amor agnosceretur ac reciprocaretur. Testis haec caritatis, quae Mediolani die IV mensis Ianuarii annoMDCCCXLV, Francisco Matthaeo ac nobili Carolina Mozzoni Frosconi parentibus, orta est quaeque eodem die sacro baptismo est expiata, vixit opusque Ianuae fecit. Pupilla iam puella cum duobus fratribus dolorem participavit amissorum parentum. Inde a pueritia rebus divinis est pellecta, filialem devotionem erga Virginem Immaculatam coluit certamque misericordiam in pauperes infelicesque convertit, quos liberaliter iuvabat, a se quaedam subtrahens libenter. Cum primum ad sacrum accessit Convivium, flagranti capta est in Eucharistiam amore, quae res cardo fuit continuati perfectionis itineris, Salvatore Magnasco, Archiepiscopo Ianuensi, prudenter moderante, qui ipsam ad solidam institutionem religiosam informavit. Quod divinitus vocata est «ad sese devovendam ad bonum Cordis Iesu amore faciendum», quod eius fuit peculiare charisma, id effecit ut indefessa esset apostola atque studiosa iuventutis educatrix, feminini potissimum sexus, cui non dubitavit vitae christianae excelsas metas demonstrare. Omnibus relictis rebus ut Domino inserviret, se ipsa suasque tradidit pro bono animarum divitias; Cordis Iesu Cordisque Mariae amorem contemplans operam alacriter dedit ut fratrum necessitatibus subveniret iisque salutem impertiret per adhibitam «nimiam caritatem suam, qua dilexit nos» (Eph 2, 4); suas praesertim impendit vires ut iuvenum mentem corque institueret, ad «Magistri sapientiae Iesu Christi» doctrinam. Id per multiplicia caritatis opera pro adulescentibus, familiaris missionariis pauperibus gessit. Licet haud commoda valetudine frueretur, ut proximus iuvaretur Deique regnum diffunderetur ad omnes labores sustinendos parata reperiebatur. Congregationem Filiarum Sacrorum Cordium Iesu et Mariae condidit, cui suum charisma transmisit, suumque educatricis studium ac suam in Ecclesia missionem. Verbo vitaeque testificatione, «uni Deo» addictae, mater magistraque fuit iuvenum sodaliumque, communionis instrumentum et boni autrix. Eius ferventis apostolatus opera innumerorum iuvenum christiana fides confirmatur, magistrae spiritali vita ditantur, homines ad Deum convertuntur, ad sacerdotium vitamque consecratam nonnulli incitantur, pax in familias infertur, pauperibus aegrotisque solacium praebetur. Fidelis virgo ac vigilans, Spiritui agenti obsequens in fidei petra aedificavit; usque oboedivit atque a terrestribus commoditatibus sese abstraxit; humilitatem, recessum, sui neglegentiam haustam ex Crucifixi contemplatione dilexit; se in voluntatem Dei piene commisit. Suae consecratae vitae aeque ac laboriosae apostolatus operae fundamentum intimam cum Deo «summo unoque bono» coniunctionem, fervidum in Eucharistiam Virginemque Immaculatam amorem, continuatam precationem, Cordis Iesu caritatis imitationem posuit. Deus eam peculiaribus donis cumulavit amplaque sanctitatis fama quae etiam post eius mortem producta est, quae die XXX mensis Decembris anno MCM contigit.

Beatificationis canonizationisque Causa ab Archiepiscopo Ianuensi annoMCMXLVIII incohata est. His iure statutis absolutis rebus, Nos Ipsi die I mensis Iulii iubilaris anni MM declaravimus Dei Servam virtutes theologales, cardinales iisque conexas heroum in modum exercuisse. Anno MCMXCVII  apud Curiam archiepiscopalem Cochabambensem in Bolivia dioecesana inquisitio de mira sanatione quadam facta est, quae intercessioni eiusdem Venerabilis est adscripta. Eventus apud Congregationem de Causis Sanctorum excussus, coram Nobis die v mensis Iulii anno MMII super miraculo Decretum prodiit. Statuimus igitur ut beatificationis ritus Romae die XXVII mensis Aprilis anno MMIII perageretur. Hodie igitur, in foro Petriano, inter Missarum sollemnia hanc pronuntiavimus formulam:

«Nos vota Fratrum Nostrorum Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana dioecesi, Christophori Cardinalis Schönborn, Archiepiscopi Vindobonensis, Michaëlis Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, Tarsicii Bertone, Archiepiscopi Ianuensis, et Flavii Roberti Carraro, Episcopi Veronensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Dei Servi Iacobus Alberione, Marcus ab Aviano, Maria Christina Brando, Eugenia Ravasco, Maria Dominica Mantovani et Iulia Salzano Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Iacobi Alberione die vicesima sexta Novembris, Marci ab Aviano die decima tertia Augusti, Mariae Christinae Brando die vicesima Ianuarii, Eugeniae Ravasco die vicesima quarta Octobris, Mariae Dominicae Mantovani die tertia Februarii et Iuliae Salzano die decima septima Maii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Laudabilis haec mulier insignes pietatis suo tempore dedit testificationes, quae eximio fuit universae Ecclesiae ornamento ac mirificum apostolatum explicavit. Spectata illius exempla magno sint hominibus qui nunc sunt documento firmoque subsidio, quo expeditius faciliusque sustineant difficultates atque certius terrestribus posthabitis rebus ad mansura se convertant.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Aprilis, anno MMIII, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo .

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status 


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 7, pp. 396-398

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana