Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

SCIENTES QUOD NON*

QUIBUS MARIAE DE MATTIAS SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

«

Scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione a patribus tradita, sed pretioso sanguine quasi Agni incontaminati et immaculati Christi» (1 Pe 1,18-19).

Haec veritas perspecta ac subinde intellecta in ardenti iam Mariae De Mattias anima ignem addidit. Quod cogitabat Deum Patrem, ut a malo eam omnemque creaturam vindicaret dignitatem tribueret et amicitiam sihi consiliaret, proprium Filium misisse, qui sacrificium Crucis ex voluntate suscepturus esset, omnem fundens sanguinem ac «usque in finem» amans id tenuit. In pago Vallecorsa Frusinatis die IV mensis Februarii anno MDCCCVa diviti ac perquam religiosa familia Maria De Mattias orta est, quae, discrimine adolescentis aetatis superato, suae exsistentiae in Deo et «caro proximo» amando repperit rationem, ad Christi exemplum qui in Crucis ara suam tradidit vitam. Hac de re die IV mensis Martii anno MDCCCXXXIVAcuti Frusinatis — ubi ad Administrationis dioecesis Anagninae iussum in schola publica puellas docebat — Institutum Sororum Adoratricum Sanguinis Christi condidit. Medullitus Christi Cruci affixi amore tacta, ad sancti Gasparis del Bufalo exemplum, quem ipsa septemdecim annos nata audivit in populari Missione anni MDCCCXXII in pago Vallecorsa, magna facta est Sanguinis Christi fautrix, suae missioni alias iuvenes socians, quae, quemadmodum ipsa, magnum sic amorem in peccatores illosque qui hanc veritatem ignorabant cognoscendum curarent.

Ut Christus Isque Cruci affixus cognosceretur per Verbi nuntium summopere operam dedit, quod fortem, strenuam et industriam pro laboribus simultatibusque, paupertate contumeliisque eam reddit: fervens eius praedicationis verbum, quod ex eius erga Iesum flagranti amore oriebatur, qui a quadam sine sensu vita eam eripuerat eique «cor amoris iaculis furatus erat», ex animo sua sponte manabat ac penitus sic audientes afficiebat, ut spiritales fructus gigneret peccatorum confessionis vitaeque conversionis. Aetate illa mulier ne catechismum quidem parvulos masculini sexus docere sinebatur: ipsa tamen lenitate in animas «quae sanguine constant» permota, postulavit et a suo spiritali moderatore, Venerabili Ioanne Merlini, presbytero, licentiam obtinuit ut armentarios congregaret eosque post solis occasum christiana disciplina erudiret. «Novum quiddam est in mundo»: id scripsit, laetus eius mirans audaciam. In Acuto oppido ubicumque instituta condebat ad publicam scholam agendam, religiosas actiones multiplicavit et omnes nacta est occasiones ad catechizandum et Evangelium effundendum. Omnes «mulierem concionantem» audituri conveniebant: scilicet viri feminaeque, pauperes et divites, docti ac rudes, sacerdotes etiam. Episcopus ipse, cum ab ea traditam «doctrinae» veritatem per prudentes sacerdotes, qui occulte missi erant ad eam audiendam, cognovisset, eam discipulasque comprobavit. Cum sibi esset conscia mulieris cultum caput esse societatis reformationis, per publicam scholam puellis iuvenibusque instituendis operam dedit, legendi, scribendi, computandi, feminarum labores agendi, domum moderandi, Ecclesiae Sacraeque Scripturae doctrinam discendi tradens disciplinam. Diebus festis mulieres matrimonio iunctas convenire solebat, ut eas de rebus religiosis erudiret easque in christiana vita ad cuiusque vitae statum iuvaret. Iis iuvenibusque hebdomadales menstruasque institutionis congressiones necnon singulis annis spiritalia exercitia comparabat. Cum sibi persuasum etiam haberet fidem esse amabilem Iesu adhaesionem, qui nos suum per sanguinem salvavit, ad meditationis precationem inducebat ac personalem cum Trinitate Virgineque Maria necessitudinem, quam ipsa sub Immaculatae Perdolentisque vocabulo venerabatur, opportunis allatis condicionibus. «Mundi reformationi» studens, quandoquidem «Christus pro omnibus suum effudit effusurusque est sanguinem, quoniam veluti fons, immo vivificans flumen quod cunctis praesto est, in universorum Adami filiorum beneficium amplificatur eosque comitatur et in singulis mortalis aevi gradibus sanctificationis causa sequitur, ut ad aeternam beatitudinem eleventur» (Regula 1857), Institutum condidit sub titulo Pretiosissimi Sanguinis, ut eius sodales enuntiarent, ubicumque possent, salvificum Amorem. Ea suum obeunte diem, communitates numerabantur in LXX fere locis, non solum in Italia, verum etiam in Anglia, Helvetia et Germania. Mariae De Mattias cor consonans eum Ecclesia fere micabat: eandem suam esse operam ac Ecclesiae munus animadvertebat, «ut Iesu cruci affixi Amor cognosceretur», qui est nostra salus. Usque hierarchiae paruit sacerdotibusque obsequens quibuscum opus faciebat, at in Christum animasque dilectione absumpta, novam faciem dedit in Ecclesia feminis. Ipsa enim se Evangelii nuntiandi officio penitus detineri sentiebat et ceteris mulieribus copiam fecit proprii feminei ingenii promovendi. Fortis, animosa, erga omnes amabilis Maria De Mattias, in amorem intenta ipsa suam transegit vitam, ut in omnibus rebus Iesu «voluptatem» daret, cuius amore ardebat euiusque amore involvebatur, proximum constanter cum diligeret, pauperes peccatoresque potissimum, eos iuvans ut vitam eum Deo exigendam detegerent.

Maria De Mattias Romae die XX mensis Augusti anno MDCCCLXVI de hoc mundo demigravit: ipse Pontifex beatus Pius IX, quam diligebat, aestimabat subsidiisque iuvabat, ampio sepulcro eam in coemeterio Verani donavit. Anno MDCCCXCVI triginta post eius mortem annis Processus informativus agi coeptus est. Die I mensis Octobris anno MCML Decessor Noster Pius XII eam in Beatorum catalogum rettulit. Die XX mensis Decembris anno MMII Nobis coram decretum super miraculo evulgatum est atque idem foras emissum. Faventibus Patribus Cardinalibus Episcopisque die VII mensis Martii anno MMIII in Consistorio coadunatis, statuimus ut canonizationis ritus Romae die XVIII mensis Maii huius anni perageretur.

Hodie igitur in foro Petriano inter sacra hanc ediximus formulam:

Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Iosephum Sebastianum Pelczar, Ursulam Ledóchowska, Mariam de Mattias et Verginiam Centurione Bracelli Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Sedula Domini famula, spectabilis haec sancta claras dedit religiosae pietatis operumque bonorum testificationes, quae totam suam vitam Deo omnino addixit idque ceteris fidelibus mulier tempora praecipiens significavit. Exoptamus igitur ut salutifera Domini dona et Evangelii beneficia homines complures affatim adipiscantur eiusdem exemplo eruditi et suffulti praesidio.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die duodevicesimo mensis Maii, anno Domini bis millesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.

 


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 7, pp. 385-388

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana