IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
FIDES CATHOLICA MEA*
VENERABILI DEI SERVO IVANO MERZ
BEATORUM TRIBUUNTUR HONORES
Ad perpetuam rei memoriam. - «Fides catholica mea est in vita vocatio ».
Sententia haec, quam Ivanus Merz iuvenis laicus cum Lutetiae Parisiorum anno MCMXXI studiis operam daret matri scripsit, eius summatim brevem sed plenam spiritalem vitam complectitur, quam sacra liturgia, principem locum obtinente sacra Eucharistia, illustravit, quae eius pro Ecclesia et pro iuvenibus educandis munus aluit.
Banialucae in Bosnia die XVI mensis Decembris anno MDCCCXCVI ipse ortus est, ubi anno MCMXIV lycei diploma est consecutus. Liberalius institutus est. In eius christiana vita magnam habuit vim gymnasii doctor Ljubomir Marakovič, insignis catholicae doctrinae fautor. Primum propter bellum mundanum studia intermisit. Miles ad primam aciem amandatur, ubi omnia scelera aerumnasque belli experitur atque ea res eum ad Deum dirigit. Hoc fuit eius propositum: «numquam Deum oblivisci debemus! Cum eo coniungi usque desiderare debemus . . . Terrificum esset si bellum hoc nihil haberet mihi utilitatis . . . Spiritalem vitam incohare debeo novae catholicae doctrinae renovato sensu imbutam » (ex diario, die V mensis Februarii anno MCMXVIII). Bello confecto, primum Vindobonae deinde Lutetiae Parisiorum sua studia producit. Anno MCMXXII Zagabriam repetit, ubi Francogallicas Germanicasque litteras et linguas docere coepit. Usque ad mortem in archiepiscopali gymnasio Zagabriensi docuit. Anno MCMXXIII apud studiorum Universitatem Zagabriensem lauream, scribens « de in Francogallos scriptores liturgiae effectu », in philosophica disciplina est consecutus. Cum doceret, privatim philosophiae christianae operam dabat, Patre Alfirević ductore.
Eius vita ordinaria videtur et simplex, quae tamen proximo iuvenibus Croatis educandis penitus destinabatur. Singulare fuit eius spiritale iter: sine familia, sine novitiatu, sine seminario, sine stabili spiritali ductore, ipse Spiritu Sancto perductus, suam sanctitatis viam invenit. Eius per diarium spiritalis progressio respicitur: non fuit ipse « sanctus ab ortu », sed iuvenis quidam pro fide moralique bono depugnans et is victor evadit. Ecclesiam, sacram Eucharistiam, Pontificem dilexit, quod in Croatae iuventuti inculcandum omni ope curavit. Eius vita in sacra liturgia, scilicet in quotidiana missa participanda, eucharistica adoratione, aliisque pietatis exercitiis innititur. Undeviginti annos natus castitatis votum usque ad matrimonium nuncupavit. Octavum et vicesimum annum agens, cum plane perciperet Dominum suum velle totum cor, perpetuae castitatis nuncupavit votum. Castitatis virtus per filialem erga Virginem Mariam devotionem corroboratur.
Venerabilis Dei Servus potissimum sicut iuvenum apostolus innotuit, primum in «Sodalicio iuvenum catholicorum Croatorum», post in «Sodalicio Croato Aquilarum», cuius spiritus fuit movens, eoque in Croatia Actionem Catholicam inauguravit, quam Summus Pontifex Pius XI voluit. Ad eius mentem sodalitatis est electos iuvenes instituere, qui apostoli sint sanctitatis. Ad hoc propositum assequendum conferre debet liturgiae renovatio, cuius ipse fuit fautor in Croatia, mentem praecipiens Concilii Vaticani II.
Eius in apostolatu non desunt difficultates, quas ipse admirabili tranquillitate sustinet, eo quod cum Deo in precatione arte coniungitur. Ut Dei regnum incresceret animaeque servarentur Domino suos spiritus corporisque dolores obtulit. Moriturus Deo suam iuvenilem vitam pro iuvenibus Sodalicii Aquilarum devovit. Zagabriae die X mensis Maii anno MCMXXVIII obiit, sanctitatis famam post se relinquens. Eius sepulcrum quod in templo invenitur S. Cordis Zagabriae, ad quod itare postremis annis consueverat, invisitur a compluribus fidelibus, Dei Servum precaturis.
Beatificationis et canonizationis Causa anno MCMLVIII Zagabriae incohatur. His absolutis rebus iure praescriptis, Nobis coram die V mensis Iulii anno MCMIII decretum super virtutibus heroicis prodiit. Die XX autem mensis Decembris eiusdem anni decretum de miraculo evulgatum est, quod in ipso Servi Dei sepulcro contigit, statuimus igitur ut beatificationis ritus die XXII mensis Iunii anno MMIII, Nostri pastoralis itineris in Bosnia tempore, celebraretur.
Hodie igitur, Banialucae, inter Missarum sollemnia hanc pronuntiavimus formulam:
Mi, udovoljavajući želji Našega brata zagrebačkoga nadbiskupa Josipa Bozanića te brojne druge braće u biskupstvu i mnogih vjernika, pošto smo razmotrili mišljenje Zbora za proglašenje svetih, Našom apostolskom vlašću dopuštamo da se sluga Božji Ivan Merz od sada naziva blaženim i da se svake godine na dan njegova rodenja za nebo, desetoga svibnja, rnoze slaviti njegov spomen na mjestima i na način kako je to odredeno kanonskim propisima.
U ime Oca i Sina i Duha Svetoga.
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.
Datum Banialucae, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis Iunii, anno MMIII, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 2, pp. 134-136
© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana