IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE DECRETALES
DE CETERO, FRATRES*
QUIBUS BEATO ARNOLDO JANSSEN SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.
«De cetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo Domini currat et glorificetur sicut et apud vos» (2 Thess 3, 1).
Praeclaro Verbi Dei famulo hae apostoli Pauli bene aptantur voces, qui sacerdos fuit et Ordinis religiosi conditor Arnoldus Janssen, cuius tota illuc spectabat ardenter vita ut Verbum Dei disseminaretur et Christus ipse cognosceretur. Parvulo ortus is est in oppido Goch Rhenaniae inferioris die V mensis Nvembris anno MDCCCXXXVII, decem fratrum ipse secundus qui domi suae amorem percepit Incarnati Verbi et Sacratissimi Cordis nec non Spiritus Sancti et Mariae Iesu Matris, cuius futurus erat Rosarii indefessus apostolus. Peculiaribus ornatus dotibus scholam
primariam et paroecialem adiit atque in seminario gymnasium absolvit indeque sacerdos creatus est die XV mensis Augusti anno MDCCCLXI ac continuo munus accepit scientias naturales et mathesim in schola secundaria Bocholt tradendi, ubi magistri asperi at aequi famam est adeptus. Eodem autem tempore initium fecit operum illorum apostolatus multiplicium quibus aliarum etiam confessionum christianis sese aperire conabatur. Ecclesiae in Germania accidebant tunc tempora difficilia, quandoquidem per culturarum pugnam tota natio reddi laica debebat. His in adiunctis impellebatur Arnoldus sollicitudine magna ut apostolatum precationis et Sacratissimi Cordis cultus variis etiam typographicae operae inceptis propagaret, quae suis sustinebat sumptibus, unde etiam anno MDCCCLXXIV condidit «Parvum Cordis Iesu Nuntium». His mensilibus commentariis notitias diffundebat et cognitiones de opere suo catholicosque linguae Germanicae incitabat quo studiosius se missionibus sacris devoverent. Exactis sic duodecem annis deserere statuit docendi opus ut hisce missionum sacrarum inceptis sese dedere posset. Rem intellexit postulare studium missionale contenditque proinde propositum missionarium praedicare sed ad nihilum reciderunt eius conatus. Etiamsi eum complures non iudicabant idoneum ad Episcoporum impetrandum favorem tamen opes iam ille colligebat ac locum aptum conquirebat ubi missionum exstrueretur domus. Politicae in Germania conversiones coegerunt eum ut aedificationem apud Steyl in Batavia non longe a Germaniae finibus emeret. Haec missionaria domus die VIII mensis Septembris anno MDCCCLXXV est inaugurata, quae vetusta erat caupona ubi vitae condiciones revera pauperes erant, tamen missionariorum iam initium ceperat praeparatio. Martii mensis altero die anno MDCCCLXXIX sunt in Sinas duo profecti missionarii atque anno MDCCCLXXXV missionalis Germanica domus in Congregationem transiit internationalem cui nomen indiderunt «Societatis Verbi Divini». Cum probe intellexisset quantum haberent momentum libelli typis editi ad vocationes excitandas et opes corrogandas, iam tabernam typographicam quattuor solum mensibus post domum apertam constituit. Milleni deinde laici liberaliter suum tempus ac vires missionariae operae impenderunt in linguae Germanicae nationibus commentarios Steyl diffundentes. Haec industria nec non ministerium fidele et conscientia de mulieris dignitate in missionario opere permoverunt Arnoldum ut Congregationem «Servarum Spiritus Sancti» die VIII mensis Decembris anno MDCCCLXXXIX excitaret cuius primae sorores in Argentinam anno MDCCCXCV sunt progressae. Postero autem anno Congregationem clausurae etiam instituit «Servarum Spiritus Sancti a Perpetua Adoratione», quae Sanctissimum Sacramentum sine interruptione adorantes spiritali adiumento missionalia opera ceterarum Congregationum sustinerent. Die XV mensis Ianuarii anno MCMIX obiit Arnoldus cuius vita transacta est in voluntate Dei quaerenda, in divina Providentia accipienda atque in arduo pro Ecclesia et missionibus explendo opere. «Missionarii - aiebat - sunt Dei amoris legati. Magna Dei opera necesse est ii patefaciant Regnumque Dei stabiliant».Beatificationis et canonizationis causa ab Episcopo Ruremundensi anno MCMXXXV est inchoata. Decessor autem Noster Paulus VI rec. mem. die XIX mensis Octobris anno MCMLXXV inter beatos hunc Servum Dei recenseri voluit. Feliciter est investigata etiam sanatio ulterior ad canonizationem in Insulis Philippinis puellae Pamelae Avellanosa. Idcirco Nobis coram Decretum super miraculo prodiit die XX mensis Decembris anno MMII atque in Consistorio proximi Martii diei VII ut canonizationis ritus hoc ipso die V videlicet mensis Octobris Romae perageretur decrevimus.
Hodie igitur in foro ante Patriarchalem Basilicam Vaticanam, intra Missarum sollemnia hanc protulimus formulam:
« Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Danielem Comboni, Arnoldum Janssen et Iosephum Freinandemetz Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Hoc quidem prolato sermone de vita et virtutibus huius Sancti, laetanter commoti et admirantes eius ardorem animi ad Verbum Dei vivendum necnon ubique et diversimode disseminandum, Nos cum adstantibus cunctis ipsum venerati sumus atque in adiutorium omnium nostrum in terra adhuc peregrinantium caeleste eius invocavimus patrocinium.
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die quinto mensis Octobris, anno Domini bismillesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 10, pp. 617-619
© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana