Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

HEROES ESSE*

VENERABILI SERVAE DEI NEMESIAE VALLE
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. - «Heroes esse pulchrum quidem est, melius autem esse bonos . . .; principium vitae bonitas est». Una haec tot invenitur inter locutiones quas in scriptis legimus sororis Nemesiae Valle, religiosae sodalis Sororum Caritatis a Sancta Ioanna Antida Thouret, quae videlicet ipsius etiam genus illuminat vitae: bonitas enim quae se quotidianis ostendit in rebus quaeque singulis diebus sese explicat in perpetua fidelitate erga illud propositum: «Dei quaerere gloriam, ceteris adferre laetitiam, pati at numquam pati cogere».

Nascitur die XXVI mensis Iunii anno MDCCCXLVII Augustae, parentibus Anselmo Valle ac Maria Christina Dalbar, qui baptismi tempore Iuliam appellare eam statuunt apud antiquam aedem Collegiatam sancti Ursi eadem in urbe.

Vitae Iuliae primi anni aguntur intra domus serenitatem quae alterius ortu pueri, Vincentii nempe, est laetata et ubi matris opus quae tabernam vestimentorum administrat atque patris qui actuosissimum commercium gerit certam quandam praestant prosperitatem. Matre autem vita functa, familiarium curis commendantur orphani.

Undecimum agens annum suam ut perficiat institutionem in Galliam mittitur, scilicet Vesontionem, ad hospitium a Sororibus Caritatis a Sancta Ioanna Antida Thouret procuratum.

Ibi nempe Gallicam linguam bene discit Iulia dum suam eruditionem locupletat atque paratur ad opera feminea, simul praecipua bonitate maturescens quae eam amabilem reddit aliisque devotam. Domum reversa patrem videt ad secundas transiisse nuptias atque ab Augustana urbe ad Pontem Sancti Martini migrasse. Ibi condicionem familiarem difficiliorem repperit ubi non facile simul vivitur. Eam non amplius tolerat frater Vincentius qui idcirco domo aufugit et de quo nihil amplius est compertum. Remanet tamen Iulia ex eiusque sollicitudine studium exoritur id omnino quaerendi quod non potest praebere familia, nempe eos respiciendi qui eandem ipsius doloris subeunt experientiam, actus reperiendi qui amorem et tolerantiam et benignitatem erga omnes testantur.

Apud Sancti Martini Pontem etiam Sorores offendit Iulia Vesontionis, filias videlicet Sanctae Ioannae Antidae Thouret. Earum se unam esse voluit. Cum autem consilium pater bonarum nuptiarum exhibuisset, nihil Iulia dubitavit: etenim suam vitam Deo dicatum iri promisit et aliis hominibus; sororem caritatis dumtaxat se esse cupit.

Die VIII mensis Septembris anno MDCCCLXVI Vecellas eam pater comitatur ad Sanctae Margaritae monasterium ubi Sorores Caritatis novitiatum instituerunt. Nova inde pacis ei incipit vita atque laetitiae etiam inter lacrimas propter illam non facilem seiunctionem. Illud quidem agitur ut altiorem cum Deo ipsa ingrediatur coniunctionem, ut se ipsam melius cognoscat suaeque communitatis opus, ut eo abire sit parata quo Deus vocaverit. Laetans hoc intrat Iulia novitatis iter. Quotidie id detegit quod aut amittere aut accipere debet. Haec precatio comitatur eiusque totius vitae passus comitabitur: «Iesu, me priva meipsa atque te me indue. Pro te, Iesu, vivo, pro teque morior».

Novitiatu rite exacto, novum recipit cum indumento religioso nomen: sororis Nemesiae. Quod nomen est primorum saeculorum martyris. Laetatur inde atque propositum vitae suae efficit: suum nempe testificari amorem erga Iesum usque ad extremum, quocumque pretio in sempiternum, sicut Nemesius ipse fecit martyr. Derthonae apud Sancti Vincentii de Pauli Institutum repperit scholam et educationis sedem, orphanotrophium et eruditionis cursus necnon industriam in paroecia. Haec terra ipsi perapta est ubi bonitatem disseminet. Ubi enim humile est absolvendum opus, dolores sunt leniendi, ubi difficultas quaedam necessitudines pacificas impedit, ubi fatigatio et aegritudo et paupertas vitam circumscribunt, ibi adest soror Nemesia et ubique auditur versus ille: «O, sororis Nemesiae cor!».

Quadraginta nata annos Antistita communitatis creatur. Perturbatur soror Nemesia, verum hac cogitatione confirmatur: moderatricem esse significat «servire» ideoque poterit se sine limite impendere.

Propositi eius iam describuntur principia: «Festinandus est gradus neque retro respiciendum, sed unica meta contemplanda: Deus solus! Ipsi esto gloria et aliis laetitia; mihi pretium pendendum, pati at numquam cogere. Mecum ipsa aspera ero et omnem caritatem sororibus praebebo: qui traditur amor, unica res superes ».

Die X mensis Maii anno MCMIII mane inveniunt orphanae et puellae educandae sororis Nemesiae sibi inscriptum nuntium: «Laeta discedo vosque Virgini Mariae committo . . . Singulis totius diei momentis vos sectabor». Etenim Derthonam relinquit petitque locum Borgaro Taurinensem ubi adulescentularum numerus exspectat ut ea ipsa novo in itinere se comitetur ad plenam videlicet Deo donationem ut in pauperibus illi serviant. Sunt enim noviciae provinciae novae Sororum Caritatis. Sororis autem Nemesiae institutio eadem semper est: bonitatis nempe et tolerantiae, renuntiationis ex amore et patientiae, quae exspectare novit viamque iustam reperire quae singulis congruit. Noviciae quidem meminerunt: «Nos singillatim cognoverat necessitatibus nostris comprehensis; nostram secundum indolem nos singulas tractabat postulabatque id quod nos ad amandum adducere poterat».

Harum vero sententiarum minime est particeps Antistita provincialis, quae ei non dubitat humiliationes inferre, dum etiam postulat ut ratio quaedam multo rigidior et asperior necnon magis prompta et immediata puellis adhibeatur quae religiosam ad vitam comparari debent.

Vitae curriculum sororis Nemesiae tam matris et sororis quam magistrae ad finem extremum devergit cum iam tredecim anni eius ab adventu in oppidum Borgaro sunt transacti. Quingentae circiter noviciae in Dei semitis ambulare ab ea didicerunt. Precatio illa quam suam a primis initiis feeerat: e Iesu, me priva meipsa atque te me indue. Pro te. Iesu, vivo, pro teque morior», omnem per vitam cum ea perstitit. Donum novissimum alicuius vitae omnino Amori donatae morte perficitur quae die lvitt mensis Decembris anno MCMXVI intercessit.

Fecit deinceps sanctitatis ipsius celebratio ut beatificationis et canonizationis Causa Augustas Taurinorum institueretur ac Derthonae Processus Informativus ab anno mrltt,u ad annum mcmn.tn. De Processus dioecesani validitate decretum die II mensis Aprilis anno MCMLXXXII prodiit deque virtutum heroica ratione die V mensis Iulii anno MMI. Sententia super miro die XX mensis Decembris anno MMni edita Nobis coram, placuit ut ipsa beatificatio die XXV mensis Aprilis anno MMIV rite perageretur. Hodie propterea in interminatae multitudinis prospectu iuvit Nos sequentem enuntiare sollemniter beatificationis formulam:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Iosephi Michalik, Archiepiscopi Premisliensis Latinorum, Alberti Geraldi Jaramillo, Archiepiscopi Medellensis, Ioannis Cardinalis Sandoval Íñiguez, Archiepiscopi Guadalaiarensis, Severini Cardinalis Poletto, Archiepiscopi Taurinensis, Ignatii Noguer Carmona, Episcopi Onubensis, et Georgii Ferreira da Costa Ortiga, Archiepiscopi Bracarensis, nec non plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Augustus Czartoryski, Laura Montoya, Maria Guadalupe García Zavala, Nemesia Valle, Eusebia Palomino Yenes et Alexandrina Mariae da Costa Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Augusti Czartoryski die altera Augusti, Laurae Montoya die vicesima prima Octobris, Mariae Guadalupe García Zavala die vicesima septima Aprilis, Nemesiae Valle die vicesima sexta Iunii, Eusebiae Palomino Yenes die nona Februarii et Alexandrinae Mariae da Costa die decima tertia Octobris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii ct Spiritus Sancti.

Postremo quae his Litteris constituimus, firma et rata in posterum esse volumus quibusvis causis haudquaquam obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Aprilis, anno MMIV, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status


*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 4, pp. 383-386

 

© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana