Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

CUM VIDISSET*

QUIBUS BEATAE PAULAE ELISABETHAE CERIOLI
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR

 

«Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri: "Mulier, ecce filius tuus". Deinde dicit discipulo: "Ecce mater tua". Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua » (Io 19, 26-27).

Hisce Evangelii verbis inspirata est et collustrata beata Paula Elisabetha ut intellegere posset sensum propheticum verborum quae filius eius Carolus, moriens, ad eam convertit: Mater mea, ne lugeas, Dominus enim alios tibi filios dabit alendos. Verba fuerunt quae, licet in umbra, mater in memoria valide tenuit, donec duas institutiones titulo insigniri voluit: Institutum Sororum a Sacra Familia et Institutum Patrum Fratrumque a Sacra Familia. Ipsa enim apud scholam Mariae et Ioseph didicit necesse esse ut infantes cuiusque temporis integram et compactam, magnanimam et stabilem familiam haberent, ut crescere possent mente roborati et persuasi se vitam iustam gerere et iucundam, dignam ut diligeretur, quae impelleret eos ad omnes proprios similes diligendos. Agitur de exigentia, quae nostra quoque viget aetate, in qua argumentum de familia agitatur praesertim ab Ecclesia ut quamprimum eius tanti momenti finis restauretur.

Mater Paula Elisabetha (in saec.: Constantia Cerioli) in oppido vulgo Soncino (intra fines provinciae Cremonensis) die XXVIII mensis Ianuarii anno MDCCCXVI orta est christianis genitoribus, ex nobili stirpe, divitibus agrorum possessoribus. Statim experta est amarum doloris sensum, sive physici doloris quoniam gracili et infirmo corpore est nata, sive moralis doloris quia apud incolas oppidi Soncino tempore illo summa grassabatur egestas, et ideo mater eius, christiana provida sapientia ditata, filiam ab hac rerum condicione hortata est ut caveret.

Undecim annos agens, uti decet familiae nobilis filiam, ascripta est in collegium a Sororibus Visitandinis euratum in oppido Alzano Lombardo (intra fines Bergomensis provinciae), ubi instructio et formatio optime coalescebant secundum spiritalem Sancti Francisci Salesii doctrinam. Undeviginti annos nata, excipiens parentum voluntatem in qua ipsam Dei voluntatem quibuslibet posthabitis humanis considerationibns, iugiter noverat, nupsit viro Caietano Busecchi-Tassis, viduo duodesexaginta annorum aetatis. Quamvis haud facilem coniugalem vitam gerens, mitem et obsequentem se praebuit. Quattuor filios habuit, ex quibus tres fere subito mortem obierunt, et alter natus, Carolus, obiit anno MDCCCLIV sedecim aetatis annos agens. Eodem anno e vita quoque migravit maritus; idcirco Constantia vidua ae sola permansit.

In viduitate versans invenit et vixit tormentum solitudinis: nihilominus solida fide firmata et spiritualiter ducta a duobus Episcopis, Domino Petro Aloisio Speranza, Ordinario Dioecesis Bergomensis, et Domino Alexandro Valsecchi eius Episcopo Auxiliari, detegere potuit et ad se referre Perdolentis Virginis mysterium, et perspexit quanti ponderis sit donum maternitatis spiritualis, quam Deus, ex opere Spiritus Sancti, offerebat ei uti mercedem ob novum pro Iesu discipulatum.

Intendens ad cursum exercitiorum spiritualium quo Dei voluntatem melius perspiceret, experta est eorum effectum, in corde persentiens ineluctabile optatum pauperiorem vitam vivendi nec non cum gentibus quae infimis condicionibus succumbunt convivendi. Hanc experientiam suo spirituali credidit Moderatori, qui hortatus est eam ad orationem domi quoque pergendam et ad opera caritatis exercenda. Statim portas sui sumptuosi palatii duabus orphanis puellis adaperuit in pago vulgo Comonte: sic suo conspicuo caritatis operi initium dedit.

Condidit anno MDCCCLVII Institutum Sororum a Sacra Familia et anno MDCCCLXIII Institutum Patrum Fratrumque a Sacra Familia, quibus munus commisit in re flagrans pergendi desiderium, exsequendi scilicet paternitatem-maternitatem Dei inter filios rusticorum parentum magis derelictos et id temporis adeo frequentes. Huic tamen operae caritatis obstiterunt sive parentes eius sive amici; sacrificia et tribulationes sustinuit, sed quodcumque obstaculum superavit, voluntati Patris omnino se tradens. Prorsus se referens ad familiam Iesu, Mariae et Ioseph, Religiosas Religiososque suos nec non societatem docere voluit authenticam consortionem in fide quaerendam esse potius quam inter parentes. Appellavit filios et filia Sancti Ioseph hospites suos qui, iuxta ipsius mentem, locum tenebant filii Caroli. Hoc miro modo amorem suum transformavit, a naturali transiens ad supernaturalem amorem, ab amore filii secundum naturam ad filios divini amoris, et numquam amare destitit cum illa omnimoda materni cordis effusione et largitate. Gaudens quod inter pauperes facta sit pauper, die XXIV mensis Decembris anno MDCCCLXV in pago Comonte di Seriate (Bergomi) in Domino obdormivit.

Causa Beatificationis et Canonizationis incohata est in Dioecesi Bergomensi anno MCMIII. Decessor Noster Pius XII die XIX mensis Martii anno MCML in Beatorum album eam rettulit.

Die XX mensis Decembris anno MMIII, Nobis coram decretum prodiit super miraculo intercessioni eiusdem beatae adscripto. Favens excipientes votum Patrum Cardinalium et Episcoporum in Consistorio die mensis Februarii huius anni MMIV congregatorurn, statuimus ut ritus Canonizationis perageretur die XVI sequentis mensis Maii.

Hodie igitur in foro Vaticanam Sancti Petri Apostoli Basilicam prospiciente, inter sacra hanc ediximus formulam:

Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita, et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Aloisium Orione, Hannibalem Mariam Di Francia, Iosephum Manyanet y Vives, Nimatullacium Kassab Al-Hardini, Paulam Elisabetham Cerioli et Ioannam Beretta Molla Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Hoc prolato sermone de hac novensili Sancta, grates agentes Domino, Nos primi eam venerati sumus: et sicut illa summae pietatis atque caritatis edidit documenta, eam imitandam proposuimus et in adiutorium totius Ecclesiae invocavimus patrocinium.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthc rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die mensis Maii, anno Domini MMIV, Pontificatus Nostri vicesimo sexto.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 2, pp. 124-127

 

© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana