Index   Back Top Print

[ LA ]

NUNTIUS GRATULATORIUS IOANNIS PAULI PP. II
ERMENEGILDO S.R.E. CARDINALI FLORIT,
XXV EPISCOPATUS ANNUM COMPLENTI

 

Aestimatio diuturni operas episcopalis tui, Venerabilis Frater Noster, Nos impellit, ut has tibi mittamus Litteras, quibus gratulantem mentem Nostram tibi aperiamus in vicesimo quinto Episcopatus tui die natali. Una tecum cupimus ante omnia summo Deo gratias agere plurimas de omnibus beneficias quibus iter tuum conspersit; etenim Nos non fugit qualia et quanta commoda tu, caelitus sustentatus, adferre potuisti clero ac populo tuo regimini concreditο.

Nos iuvat tecum recordatione prosequi illud tempus praeteritum ex quo tu, sacerdos ordinatus ac vix laurea donatus, ingenio, viribus studioque omni ad salutem animarum procurandam naviter es operatus in pago vulgo Palmanova appellato. Romam dein vocatus, apud Pontificiam Universitatem Lateranensem praeclara dedisti specimina magistri sana doctrina enutriti atque verbo Dei; et iuvenes sacerdotium adfectantes sapienti atque aequa moderatione rexisti.

Archiepiscopus demum titulo Hierapolitanus in Syria constitutus, Coadiutorem egisti Ecclesiae Florentinae, quam, aliquot post annos, velut hereditate accepisti ut eam in vias Domini duceres.

In sacrum Cardinalium Collegium adlectus, Ecclesiae Dei inserviisti religiosa administratione difficilium negotiorum, quae eiusdem dicionis pastoralis gubernatio attulit.

Fraternam proinde laudationem Nostram de Episcopatus tui curriculo et opere cupimus Nos, Venerabilis Frater Noster, ex longinquo admiscere benevolentiae officiis, quibus Florentina communitas te afficiet in sollemnitate santi Iοannis Baptistae.

Interea tibi in primis, sollemnia anniversaria celebranti, Archiepiscopo Ioanni Benelli eidemque S. R. E. Cardinali, clero, populo, iisque omnibus, quos caros habes, Apostolicam Benedictionem divinae benevolentiae signum singularisque Nostrae dilectionis testem, peramanter impertimus.

Ex Aedibus Vaticanas, die XVIII mensis Iunii, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo.

 

IOANNES PAULUS PP. II

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana